EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

247

quod census arearum in quibus tam nostri quam Monasterii residebunt homines. eidem Monasterio cum fundus ad ipsum spectet annis singulis persoluatur. et quod omnia in aquis. Molendinis. Piscationibus. Siluis. Pratis. et Agris. et quibuslibet aliis. de quibus Conuentus Weligradensis docere poterit nomine dicti monasterii teneat et possideat iure tali. eodemque liber- tatis titulo sicut hactenus dinoscitur possedisse. et quod ratione locationis huius nichil circa talia in preiudicium Monasterii debeat immutari. Forum rerum venalium in eodem Oppido nouo duobus diebus qualibet seruabitur septimana vno eodemque die sicut in ipsa forensi villa Weligrad hactenus est seruatum. et ipso die omnia que prouenire poterint cedent Monasterio iure fori. Alio die sicut in Conowiz hactenus est seruatum et illo die fori omnia que prouenient nobis cedent. Ceterum omnia que hominibus nostris de Conowiz circa eadem bona nostra in pascuis et lignis sunt comununia. erunt exnunc hominibus de Weligrad simul cum ipsis communia. et e conuerso homines nostri de Conowiz in omnibus hiis simili cum hominibus de Weligrad circa bona Monasterii communitate gaudebunt. Item quando- cunque steuram per ciuitates et oppida nostra tantum recipere uoluerimus tunc homines Monasterii in eodem nouo residentes Oppido nichil soluent nobis. sed quando generalem stevram per totam terram et singulas villas nobis placuerit recipere. tunc et ipsi nobis cum aliis soluere tenebuntur. sed in omnibus aliis ad Monasterium et Conuentum plenum habebunt respectum quemadmodum hactenus habuerunt. et ut magis in locatione tali dicti fideles nostri eidem prouiderent Monasterio decreuerunt et statuerunt quod tam ex parte nostri quam Monasterii et Conuentus in eodem Oppido esse debeat vnus Ivdex instituendus non per nos sed per Conuentum qui nichilominus nobis de ivdicio. de foro. de culpis hominum nostrorum et omnibus aliis que nos contingent. et Conuentui de hiis omnibus sicut ipsum contingunt ab homi- nibus suis fideliter respondebit. Prefatum etiam Monasterium et Conuentus in Oppido sepedicto Ius patronatus ecclesie obtinebunt. Hanc itaque ordinatio- nem per dictos fideles nostros de mandato nostro factam. gratam. et ratam habemus et ad eius memoriam sempiternam et firmitatem perpetuam. ne pro- cessu temporis ullus heredum uel successorum nostrorum contra ipsam uenire debeat aut presumat presens priuilegium inde conscribi et sigillo nostre celsitudinis. nec non Sigillo venerabilis patris predicti domini Brvnonis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile