EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

235

Volentes igitur apostolicis apud eum super hoc insistere monitis, et ad veritatem que Christus est paternis eum persuasionibus reuocare, ac spe- rantes guod eum grauiter contra deum et eius ecclesiam deliquisse con- siderans condigne peniteat et errorem suum corrigere studeat per se ipsum, Magnitudinem suam monendam duximus attentius et hortandam, quatenus ad suam memoriam reuocans, quanto studio quantaque sollicitudine circa exaltationem suam Sedes apostolica laborauit, considerans etiam quod non ecclesiam, sed se ipsum decipit, suum in hac parte promissum damna- biliter non seruando, perditionis viam, qua graditur, non differat abiurare, et id quod de ipsius obseruatione fidei et predicte ecclesie obedientia iu- ramento prestito promisit, inuiolabiliter obseruare procuret, ita quod nos suorum laudabilium operum odore percepto, multa exinde perfusi letitia, dulcia ipsius ecclesie ubera, que copiose dudum in multorum beneficiorum perceptione suxit, eidem suis exigentibus meritis affectuosius porrigamus. Quocirca Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus si memoratus Rex premissa neglexerit adimplere, vos eum ad id per cen- suram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, inuocato nihilominus contra eundem regem auxilio brachii secularis, non obstantibus aliquibus literis apostolicis cuiuscunque tenoris existant, per quas effectus presen- tium impediri valeat vel differri et constitutione de duobus dictis edita in concilio general. Datum Laterani, Idus Februarii Pontificatus nostri anno tertio.

Ibidem epistola 110, a.

CCXLIX.

Bruno, episcopus Olomucensis, decidit litem inter monasterium cellae s. Mariae Brunae, et crucigeros s. Joannis de agris in Kónigsfeld. Dt. in Puslomér, IV. Kalendas Martii, 1257.

Bruno dei gratia Olomucensis episcopus. . Cum inter sororem Her- burgim el conuentum Celle sancte. .Marie in Brunna ex vna parte et fra- trem Ghedolfum magistrum hospitalis sancti Iohannis eiusdem loci super

quibusdam decimis de Cuneghesveld ex allera nomine ipsius hospitalis 30%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile