69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
225
ego curiam in Raystorf sitam, ab Alberone milite de Wihalmestorf domui
Bernekensi quondam collatam, postmodum vero per suggestionem quorun-
dam a fratre meo ab ipsa alienatam suis eandem uendicans usibus credens
secundum eorum relationem se in ea iurisdictionem habere, ad petitionem
domini abbatis de Ierus, et prepositi de Bernek, multorumque nobilium
persuadente consilio, nec non et puerorum uoluntate consentiente cum
omnibus agris, pratis, et hortis, siue aliis attinentiis domui prenominate
integraliter restituo, eamque perpetualiter possidendam sepedicte domui
sigilli mei appensione, et testium annotatione confirmo, v& non solum militis
prefati, sed etiam remedium existat fratris mei, et anime sue prodesse
ualeat ad salutem. Nomina quoque testium sunt hec. Zmilo et Ratiborius
de Belcowe. Vlricus de Plerpach. Razlaus de Heroltiz. Gerwigius in
Drozendorf castellanus et ciues eiusdem loci. Chunradus quondam iudex.
Waltherus Phephel. Waltherus Grossus. Pilgrimus molendinator. Leutoldus
iudex. Chunradus clerici filius. Vlricus Swebel, et alii quam plures fide
digni. Datum anno domini M. CC. LVI. concurrente VI. indictione XII.
Epacie XXII. Domino Othachro Austriam gubernante.
Marian — Oester. Klerisey IX. pag. 133.
CCXLI.
Premysl, dominus regni Boémiae, dux. Austriae. el marchio Moraviae, bona
fratrum. hospitalis s. Joannis ab onere pernoctationum liberat. Dt. Pragae,
VII. Idus Januarii, 1257.
Premizl dei gracia dominus regni Bohemie. dux Austrie. marchio
Moravie. Vniuersis baronibus militibus. iudicibus et officialibus aliisque
fidelibus quocunque nomine censeantur per districtum sui dominii constitutis
graciam suam. Nouerint uniuersi presentem paginam inspecturi. quod
hac speciali libertate domum hospitalis Hierosolimitani ecclesie s. Marie
éwxrla pontem Pragensem honorauimus. et honorando dotauimus. quod nullus
baronum regni nostri siue militum. aut iudicum. aut officialium quante-
cunque fuerit dignitatis. in curiis aut villis predicti hospitalis audeat uio-
lenter pernoctare. vel etiam de bonis fratrum eiusdem hospitalis cam alba
29
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile