69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
222
fratres. Beneda, Schaenko de Sitauia. Hartlibus et Iaenzo fratres. Zmilo et
Chuno fratres. Diwischius pincerna. Bohusch filius Cirhonis, et alii quam
plures. Actum auno domini. M. CC. LVL Datum apud Opauiam XV. Ka-
lendas Augusti.
Ex originali cum duobus sigillis ejusdem insignis ibidem.
CCXXXVIII.
Alexander papa IV. confirmat transactionem inter episcopum Olomucensem
el abbatem Brewnoviensem de ecclesiis ejusdem in Moravia. Dt. Anagníiae,
IX. Kalendas Novembris, 1256.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati
et conuentui monasterii in Brewnov ordinis sancti Benedicti Pragensis
diocesis. Salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod
iusíum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, ut
id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum
itaque, sicut exibita nobis vestra peticio continebat, dudum inter uos ex
parte una et venerabilem fratrem nostrum . . episcopum ac dilectos filios
.. prepositum . . decanum et capitulum Olomucense super instituendis ac
destituendis rectoribus seu plebanis in ecclesiis parrochialibus, in quibus
ius patronatus habetis, necnon decimis et rebus aliis ex altera exorta fuerit
materia questionis, tandem mediantibus dilectis filiis magistro Marquardo
scolastico pragensi et fratre Got(rido de domo Thewtonica inter partes ami-
cabilis super illis composicio interuenit, prout in predictorum episcopi, pre-
positi, decani et capituli litteris exinde confectis, quarum tenorem de uerbo
ad uerbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur. Nos igitur uestris
| supplicacionibus inclinati composicionem ipsam, sicut rite et sine prauitate
| ac prouide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus pa-
cifice obseruata, ratam habentes et. gratam, eam auctoritate apostolica con-
firmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. "l'enor autem litte-
rarum ipsarum talis est: (4n nomine domini amen. Bruno... VIII. Jdus
| Novembris MCCLV. Vide n. CCXX). Nulli ergo omnino hominum liceat,
hanc paginam nostre coufirmacionis infringere, uel ei ausu temerario
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile