69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
206
sicut fenum agri filius hominis homo vermis conteritur et arescit, consonum
racioni uidetur, ut illius facta litterarum amminiculo roborentur. Hinc est,
quod nos ob reuerenciam gloriose virginis, que peccatoribus mediatrix est
et medela, empcioni, quam fecerunt abbas et conuentus in Welegrad super
villa Zlatnik contra Zmylonem de Belkow ratam ac gratam habentes
ipsam auctoritate regia confirmamus. '"T'estes autem huius rei sunt: Witego
de Noua domo. Marquardus de Donawicz. Parduz Olomucensis came-
rarius. Zudomirus frater eius. Wilhelmus de Huztopecsh. Odolen. Benes.
Rutsco. Nezamizl. Ratibor. Actum anno domini M. CC. LVI. Datum in
Brunna per manus magistri Wilhelmi prothonotarii curie nostre.
Codex Welehradensis f. 42.
CCXXX.
Idem possessiones domus s. Joannis per Moraviam absolvit a jurisdictione
regia el diversis exaclionibus. Actum apud Pragam, Idus Marlii,
1256.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Otacharus qui et
Premizl dei gracia dominus regni Boemie dux Austrie, et marchio Morauie
omnibus imperpetuum. Regie maiestatis industria hanc sibi pre ceteris
mundi nobilibus legem ponit; ví bonis operibus aurem sue benignitatis
inclinet, et religiosorum comoditatibus intendere non omittat. Hinc est,
quod nos religiosorum virorum fratrum hospitalis s. Ioannis priuilegia non
cancellata, non abolita, nec in aliqua sui parte viciata, viderimus, et nos
eorundem paci et quieti in nullo magis credimus succurrere, quam eorum
possessiones a cunctis vexationibus in quantum possumus tutas reddere,
et honorare perpetua libertate. Nouerint igitur tam presentes quam futuri,
quod oinnes possessiones domus s. loannis per Morauiam, vniuersam. in
quacunque prouincia eas possideant, et adhuc fuerint possessuri, propter
pietatem quam exhibent circa pauperes et infirmos, ab omni iure, quod ad
nos, vel successores nostros pertinet, duximus absoluendos. lura autem
a quibus eos absoluimus sunt hec. Narez, Noczlegh, Powoz, et ab illo
iure pro quo dantur quatuordecim nummi. Insuper liberos esse volumus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile