69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
203
CCXXVI.
Idem testamentum Boćkonis fundatoris monasterii Zarensis confirmat.
Dt. Brunae, Kalendis Januarii, 1256.
Ottacarus dei gratia dominus Regni Bohemie, Austrie Dux et
Marchio Morauie omnibus in perpetuum. Licet in genere cunctis christi
fidelibus benefacere teneamur eis potissime teneri volumus et debemus,
qui calcatis mundi deliciis deo conuersatione laudabili famulantur. hinc esí
quod nos gratiüicamur cenobio fonlis sancte .Marie virginis in Saarh a
Bothschone felicis memorie, dilecto fidele nostro gratam et ratam habentes,
cuius tenor incipit et desinit in hec verba: (Nos Bolhscho . . . XVI Kal.
Januarii MCCLV. Vide n. CCXXIII.) Unde ne super hac testamenti
constitutione cuiquam in posterum dubium oriatur fratribus dicti cenobii in
nostram protectionem ac defensionem susceptis presens scriptum nostre
maiestatis signaculo fecimus communiri. Testes autem huius rei sunt:
Withigo de Nouo Castro. Andreas de Praga. Rathmirus de Urimberg.
Markardus de Donawiz. Benes et milotha fratres. Zmil et Cono fratres.
Bohusche et Hartmannus fratres, et alii quam plures. Actum verbi incar-
nati anno M. CC. LVI. Indictione XHI. datum in Bruna per manum
arnoldi notarii nostri kalendis Ianuarii.
Steinbach —- II. pag. 14.
CCXXVII.
Idem confirmat literas fundationis monasterii Welehradensis avi et patris
sui ab annis 12928. el 1232. Dt. Olomucii, XVII. Kalendas Februarii,
1256.
ln nomine Sancte et Indiuidue "Trinitatis. Amen. Ottacharus dei
gratia Dominus Regni Boemie. Dux Austrie et Marchio Morauie. omnibus
inperpetuum. Sanctorum mentium inuisibilis. habitator. donomunere septi-
formis gratie ita corda Regum ex consueta benignitate pre ceteris mundi
principibus in preclaris operibus dilatauit. vt longe lateque diffundant sue.
finbriam bonitatis. in hiis maxime. ubi deo famulancium promocio compro-
26%
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile