69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
181 _
iure pertinere debere presentibus protestamur vípote quod in generali
colloquio et in publico iudicio coram beneficiariis nostris Pardussio came-
rario Ydik castellano Iohanne iudice Hinczone officiali prouinciali et. aliis
beneficiariis Olomucensibus euictum extitit et obtentum. et postmodum paci-
fice ab ecclesia Olomucensi possessum prout quidam ex eisdem beneliciariis
nobis eretenus retulerunt. Ne igitur super hiis in posterum aliqua dubietas
oriatur et ne presumpcione seruili in predicto prato Olomucensem ecclesiam
audeat aliquis inquietare uel in huiusmodi pacifica possessione turbare
presentem paginam sigillorum nostrorum caractere ad perpetuam rei me-
moriam firmauimus. Huius rei testes sunt venerabilis pater Bruno Olomu-
censis episcopus Nicolaus prepositus Bartholomeus archidiaconus Magister
Iohannes archidiaconus Prerouiensis Simon Gregorius lacobus Allexius
Item iunior Allexius canonici Olomucenses. ltem Barones nostri Hartlebus
cum fratre lanzone Nezamisl cum fratre Ratiborio Beneda Magister vena-
torum Dominus Andreas Kavca Ratibor de Byelcowiz cum fratre 'Two-
rimiro Wsebor cum fratre Hrabisa filii Ydik Martinco de Pricaz Sulizlaus
de Zabryeh et alii quam plures. Datum in Bruna in colloquio generali
Anno domini Millesimo CC. LV. per manus aule nostre notariorum Wil-
helmi et Arnoldi.
Ex apographo in codice Olomucensi II. fol. 71., in quod incuria scriptoris
annus 1255. pro 1254. irrepsit.
CCVI.
Instrumentum pacis el concordiae inler Olakarum Boëmiae, et Belam
Ungariae reges per arbitros ordinala. Actum apud Budam, feria VI.
ante Palmarum, 1254.
Nos B. miseratione diuina. Archiepiscopus Colocensis, Aule Illustris
regis Hungarie Cancellarius. Rolandus comes palatinus et posoniensis.
Stephanus dux totius Sclauonie. Chak summus camerarius et comes
Superniensis arbitratores domini B.(ele) Inclii Regis Vngarie. Signifi-
camus Vniuersis presentium per tenorem, quod cum ex paríe predicti
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile