EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

17S

cessura posteritas, guod nos Anshaelmus Épiscopus de consensu et uoluntate

uenerabilis patris et domini Brvnonis dei gratia Olomucensis Episcopi, Ecclesie in S(Aniz manus consecrationis imposuimus, quam etiam limitatam et dotatam infra scriptis: duobus laneis in eadem uilla et uineis que mons dotis appellantur, cum iure quod Berchreht nuncupatur, et cum decimis ipsarum uinearum plenariis. Item cum dimidia vinea in Maratiz. Item cum decimis plenariis in StiAniz frugum et animalium. Item cum decimis uile Maratiz. Item cum decimis in Gerz. et cum decimis in Sírietz. Item cum decimis in Spanix. Pretaxata omnia cum aliis attinentiis sicut. eam rite ac rationabiliter sub regimine domini Volchmari eiusdem ecclesie plebani, quem predicte Ecclesie et dotis pacificum et quietum possessorem, nec non predictam Ecclesiam videlicet felicis recordationis domini Rud- perti Olomucensis Episcopi et successoris sui sepe dicti domini Brunonis Episcopi Olumucensis Ecclesie et Capituli sufficienti cautione, ac priuile- giorum munimine roboratam inuenimus, presentium auctoritate dedicauimus, sepe dictam etiam Ecclesiam cum dote et alis attinentiis sub protectionem omnipotentis dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostram rece- pimus omnes inuasores sev dotis eius alienatores publice excommunicantes. Huius rei testes sunt. Frater Sifridus de Domo devtonica. Frater Lude- wicus de eadem domo. Frater Albertus dictus de Babinberch cum fratre suo Hermanno de. ordine predicatorum. Iohannas plebanus de Holacwiz ei decanus znoimensis prouincie. Gotfridus de Petrowiz. Petrvs de Vr- bow. Chunradus de Bochdiz. Berngerus de Mirzelovs. Otto de Wischnow. Boreas de Serotiz, Eneas de Gurrihev. Liutoldus de W olframiz plebani. Frater Hainricus de domo Hospitalis sancti Iohannis et alii quam plures. jn cuius testimonium presentem litteram sigilli nostri munimine roboratam duximus concedendam. Acta in Stihniz. Anno gratie M. CC. LIIL in die beati Thome Cantuariensis Archiepiscopi et martiris.

Ex originali cum sigillo illoeso in archivo monasterii Lucensis.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile