EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

176

uimus iniungendum, ut debitam eisdem fratribus uicissitudinem inpendentes, parrochiales uestros inducere studeatis, ut ad fratres ipsos tanquam ad peritos et salubres medicos animarum pro consiliis et confessionibus fre- quenter accedant, recepturi ab eisdem suorum medelam peccatorum; et uos et ipsi, ut subiectum uobis populum regere et eorum offensas in foro pe- nitentie tutius iudicare possitis, frequenter eosdem fratres ipsos requirere et per eos instrui debeatis, ut ex mutua familiaritate, quam ex huiusmodi proui- dentia contraxeritis uos et ipsi, nutriatur in uobis dilectio, pax et concordia in uestris et eorum cordibus perseueret. Quocirca uniuersitati uestre districte precipiendo mandamus, quatinus si qua . . contra predictos fratres uel in eorum scandalum huiusmodi, uel alia quacunque occasione per ali- quos uestrum in populo nuntiata uel disseminata sunt, penitus reuocantes nuncietis per ecclesias uestras populo uniuerso, quod ad fratres ipsos pro confessionibus et penitentiis possint accedere libere, sicut prius. Volumus etiam, ut populo ipsi nuntietis, ut in qualibet quadragesima (XL.) pro confessionibus faciendis et penitentiis recipiendis, semel ad minus ad suos sacerdotes parrochiales, qui eorum conscientias scire debent, et quilibet sui pectoris uultum cognoscere, accedere non postponant. Quod si forte id facere neglexerint, aut contempserint, uobis licitum sit, eosdem parro- chiales per subtractionem eucharistie et aliorum sacramentorum premissa admonitione congrua cohercere. Datum in Moderis Anno gratie MCCLIII. in aduentu domini.

Ex originali cum sigillo illaeso in arch. fratrum Praedicatorum Olomucii.

CCI

Přemysl, haeres et dominus Boémiae et. marchio Moraviae, Innocentio papae IV. promissum de assislendo ecclesiae Romanae ac. Wilhelmo, regi Romanorum, innovat. Di. Pragae, VI. Idus Novembris, 12953.

Sanctissimo patri ac domino Innocentio diuina prouidentia sancte Romane ecclesie summo pontifici. P.(remysl) dei gratia heres et dominus regni Boemie, dux Austrie et Styrie et Morauie marchio, cum debita reuerentia pedum oscula beatorum. Significamus Sanctitati vestre, quod


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile