69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
penitenciarii et nuntii vestri, promisimus et iurauimus tactis sacrosanctis
euangeliis bona fide et sine vllo malo ingenio, in manibus eiusdem nuntii
in presentia venerabilium patrum videlicet Chunradi Frisingensis, Alberti
Ratisponensis et Berhtoldi Patauiensis episcoporum, presentibus etiam fratre
Friderico guardiano fratrum minorum de Stein, et fratre Meinhardo sup-
priore fratrum Predicatorum de Chrems, et etiam sub nostro iuramento
paternitati vestre tenore presentium promittimus, quod nos assistemus per
nos et nostros cum terris, castris et ciuitatibus nostris et cum toto posse
nostro romane ecclesie et summo pontifici qui pro tempore fuerit, et
Willelmo illustri regi Romanorum, quamdiu in gratia et deuotione eiusdem
Romane ecclesie perstiterit, et iuuabimus eum fideliter et sincere, et ad
ipsius regis requisitionem, quam citius commode poterimus, adibimus pre-
sentiam eius et recipiemus ab eo regalia, et sibi homagium ligium pre-
siabimus; et hec omnia que promisimus et iurauimus in hac parte, ser-
uabimus pure et sincere et sine fraude toto tempore vite nostre. In cuius
rei testimonium et euidentiam pleniorem presentes literas sigillis predictorum
nuntii ac penitentiarii et episcoporum, guardiani et supprioris ac nostro
fecimus sigillari. Datum in Chrems, XV. Kalendas Octobris, anno domini
millesimo ducentesimo tertio (sic). : :
Ex originali cum sigillis laesis in tabul. Vaticanis descripsit F.Palacky.—
Exc. incorrectius in Raynaldi Annalibus ad annum 1203. T. XIII. p. 105:
CC.
Bruno, episcopus Olomucensis, ex synodo Cremsiriensi decrelal de prae-
dicatione el confessione in favorem fratrum Praedicalorum et. Minorum
suae dioecesis. Dt. in Modřice, in adventu domini, 1253.
B.(runo) dei gratia Olomucensis episcopus. Dilectis in Christo filiis
vniuersis archidiaconis, archipresbyteris, decanis et aliis ecclesiarum recto-
ribus, per Olomucensem ciuitatem et diocesim constitutis, salutem et bene-
dictionem. Meminimus nos nuper in synodo nostra, quam in Chremsier
celebrauimus, generali in vestra presentia ordinasse, ut simulationi et
deceptioni eorum, qui non premissa suorum confessione peccatorum, nec
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile