69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
163
litibus imponamus presentes scire uolumus et futuros quod nos super que-
stione siue actione quam abbatissa et conuentus de Oslava vallis sancte
marie habuit contra Arnoldum Serenissimi domini Bohemie regis notarium
super noua ecclesia auditis iuribus et allegationibus partium sic senten-
tiando ipsum negotium diffinimus quod idem Arnoldus ipsam ecclesiam uite
sue temporibus plene ac pacifice possidebit et ius patronatus adiudicamus
conuentui memorato. In huius rei testimonium ac euidens argumentum
presens scriptum nostro sigillo fecimus communiri. Testes autem huius
rei sunt Marquardus pragensis Scholasticus Albertus prepositus de Du-
branik Riwinus prepositus de 'lhusnawitz et alii quam plures. Actum
anno domini M. CC. LIII in die conuersionis beati Pauli ordinationis
nostre anno Sexto.
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillo illaeso.
CXC.
Wenceslaus, rex Bočmiae, et Piemysl, marchio Moraviae, confirmant
hospitali stelliferorum Pragae universas possessiones in Boemia et Moravia.
Dt. Pragae, III. Idus Aprilis, 1253.
In nomine domini amen. Nos Wenceslaus, dei gracia Boemie rex
quartus, omnibus Christi fidelibus tam presentibus, et futuris, ad quos hoc
scriptum peruenerit, salutem in salutis auctore. Humane vite varietas,
mundi cursus instabilis sua mobilitate nos ammonet, qui sumus licet imme-
rii in vastigio regii culminis auctore domino constituti, recordare tem-
porum eternorum, qualiter per opera pietatis, quibus facta est, repromisso
hereditatis eterne dominatori omnium placeamus, ita ut cum dies extreme
examinationis aduenerit tuba clangente angelica in aduentu filii hominis
a dextris in numero ouium gregis domini collocemur. Sane cum religionis
propagationem plantare, et plantatam fouere modis omnimodis debeamus
precipue tamen hospitale sancti Francisci, quod olim ad sanctum Petrum,
nunc autem in ciuitate Pragensi in latere pontis constructum est, prosequi
volumus fauore ampliori ea nimirum ratione, qua Agnes carissima soror
nostra ancilla Christi eiusdem hospitalis primum auctrix extiterit et fundatrix.
21
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile