69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
145
CLXXIIL
Bruno, episcopus Olomucensis, ecclesiam in
in lile cum Spera clerico adjudicat.
Bruno. dei gracia Olomucensis Episcopus omnibus presentem pagi-
nam .inspecturis. in domino salutem. Nouerint vniuersi. quod cum inter
Abbatem et Conuentum Lucensem ex vna. et Speram Clericum ex parte
altera. super Ecclesia Prosmeriz. questio uerteretur. abbate dicente ipsam
Ecclesiam tam in spiritualibus. quam temporalibus ad suum Monasterium
pertinere. Spera narrante. quod per Illustrem Principem dominum P.(remizl)
Morauie Marchionem. ad quem ius Patronatus pertinere dicebat. esset
consecutus eandem. in cuius possessione defacto se esse publice fatebatur.
super hiis predictis Abbati et Spere ut coram nobis comparerent de suo
iure docturi. terminum peremptorium .assignauimus. quibus eodem termino
in Ghelz coram nobis personaliter comparentibus. prefatus abbas petiit ut
sibi de Spera iusticiam faceremus. qui dicíam ecclesiam occupatam contra
iusticiam. et in Monasterii sui preiudicium. detineret. Dictus Spera coram
nobis ad hoc nichil respondens aliud. nobis talem cedulam presentauit.
Domine Episcope rogo uos ut delis michi aliquos iudices qui neulri parli
sint suspecli. alioquin Romanam Sedem appello. el pelo Apostolos. cum
michi silis suspectus in causa uestri clerici Conradi super Ecclesia de
Prosmeriz. ei in continenti sic illicentiatus abcessit. Nos uero cum pre-
fatus Conradus nec ageret nec quicquam proponeret contra ipsum. sue
non deferentes appellacioni. per duos sacerdotes Heydolfum et Nicolaum
capellanos nostros de superhabundanti ipsum fecimus reuocari. ut si quid
contra abbatem Lucensem de iure suo docere proponeret. ipsum libentissime
audiremus. qui nec rediit. nec aliquem pro se curauit mittere responsalem
quare dictum Speram pro tali contumacia excommunicauimus iusticia exi-
gente. Postmodum non semel. sed sepius citatus peremptorie non uenit
nec misi. Adhuc tamen ad conuincendam ipsius duriciam dedimus ei de
exuberanti gracia terminum peremptorium usque ad proximum sequentem
diem post Iacobi. citantes ipsum publice. ita quod citatio ad ipsum poterat
peruenire. ut ad ipsum ueniret terminum super causa predicta diffinitiuam
sentenciam auditurus. ad quem eciam mittere et uenire contempsit. Quia
igitur in hiis omnibus ipsum inobedientem inuenimus. auditis etiam litteris
19
Prosméirice monasterio Lucensi
Actum in Kelč, 1251.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile