69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
100
tatis seruicia promptos semper habere possimus et paratos. quod nusquam
facilius efficere possumus quam si nostris ipsos serenitate regii uultus
precedente beneficiis preuenimus. Nos igitur fidelitatis uestre deuocionem
quam erga nostram incessanter personam geritis iuxta nobilitatem qua nos
exaltauit alti gloria sanguinis prout nobis et quam pluribus plenius constat
mundi principibus studiosius attendentes. Concedimus uobis ut forum rerum
uenalium quod est in Meneins reducatur ex nunc in uillam uestram Schezans
sicut fuit ab antiquo et ibidem in perpetuum firma stabilitate perseueret.
in cuius rei memoriam sempiternam presentes litteras concedimus sigillo
nosire celsitudinis concedimus insignitas. Acta sunt hec in Brvnna pre-
sentibus his testibus. Alberto. preposito sancti Petri in Brvnna. Erkenberto
burcrauio de Starkenberch. Borscone marscalco nostro. Geros pincerna
nostro. Hvgone et Geros. fratribus de Waldenberch. Hyrzone coquine
nostre magistro. et aliis quam pluribus. Datum per manum magistri Dio-
nisii. Wissegradensis prepositi regni nostri cancellarii. Anno domini
M. CC. XLVIII. III. idus decembris. Indictione secunda.
Ex originali in archivo eodem. — Item in codicibus Cremsiriensi E. III.
et Olomucensi I. membr, fol. 1*. .
CXXXI.
Innocentius papa IV. O. cardinali legato, ut dispenset cum Ulrico, duce
Carinthiae et Breclaviensi, et Agnele relicla ducis Austriae de contrahendo
matrimonio, mandat. Dt. Lugduni, XVI. Kal. Decembris, 1248.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri 0.
sancte Marie in via lata diacono cardinali, Apostolice Sedis Legato, salu-
tem et apostolicam benedictionem. Cum sicut carissimus in Christo filius
noster . . illustris rex Boemie, ac dilectus filius nobilis vir . . dux Karin-
thie nobis significare curauerunt, de contrahendo matrimonio inter dilectum
filim nobilem virum Vlricum natum ipsius ducis, et nobilem mulierem
A.(gnetem) relictam quondam . . ducis Austrie sit tractatum; quia dictus
V. tertio affinitatis gradu A. contingit eandem, non prius duxerunt ad
confirmationem ipsius matrimonii procedendum, quam super hoc recursus
Lu
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile