EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

85

posterioribus obliuionem generent. eo quod omnibus Ade filiis. ineuitabilis

moriendi indicta sit necessitas. pia subsidia fidelium que in abolicionem suorum peccaminum ecclesiis conferunt necesse est annotari litteris. sigillis quoque et testibus confirmari. Nouerint igitur tam presentes quam futuri quod nos Chvnradus Episcopus de predio quod nobis inclitus iunior Bo- Aemorum Rex contuli. Primixel nomine. ecclesie Welgradensi contulimus iure pleno et perpetuo. uidelicet. nemus Zwerchin quod situm est inter Priest et Svkowix. Hanc nostram donacionem. sigilli nostri roborantes munimine et testimonio. testium subscriptorum. Zvdomirus camerarius pro- uincie Breschizlauiensis. Stephanus filius Nycolay cognomento. Ban. An- dreas de Chwaschiz. Petrus uillicus prouincie Olomuncensis. Martiasch filius Petri. Chislinch uillicus in Hvlin. Waltherus. Ienich. Herwicus et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M. CC. XLVIII. V. Kal. Marcii.

Ex originali in archivo cjusdem monasterii Item in codice Welehrad. .MS. fol. 61. .

CXVIII.

Philippus, archiepiscopus Salisburgensis, sedis apostolicae legalus, monasterio Cellae s. Mariae Brunae indulgentias elargitur.. Dil. Brunae, XVI. Kal. Aprilis, 1248. |

Phylippus dei gratia ecclesie Salzburgensis Electus, apostolice sedis legatus. ,Vniuersis Christi fidelibus, ad quos hec littera peruenerit, salu- tem in salutis et gratie largitore. Quoniam, ut ait apostolus, omnes asta- bimus ante tribunal Christi, recepturi, prout in corpore gessimus, siue bonum fuerit, siue malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire, ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus ei metet uitam eternam. Cum igitur claustrum. dominarum ad Cellam sancte Marie infra muros in Brunna pauper sit in redditibus, nec ad sustentationem earum ibidem


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile