Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
AUT TK T
mmi
84
CXV.
Iden — Petro cardinali, apostolicae sedis legato, mandat, ut com-
pellat fratres domus 'Teutonicorum in Austria ad reddenda Gertrudi, ducissae
Austriae, casíra, thesaurum et alia bona eidem a patruo ejus, quondam
duce Austriae, concessa. Dt. Lugduni, V. Kalendas Februarii, 1248.
Ibidem — epist. 523,
CXVI.
Idem regem Boëmiae hortatur, ut Gertrudem, ducissam Austriae, conlra
hostes adjuvet. Dt. Lugduni, V. Kal. Februarii, 1248.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Carissimo in Christo
fllio nostro . . illustri regi Bohemie salutem et apostolicam benedictionem.
Cum sicut accepimus, dilecta ^in Christo filia G. nobilis mulier ducissa
Austrie zelo fidei et deuotionis accensa inimicis ecclesie opponere se in-
tendat, serenitatem regiam rogamus, monemus, et hortamur attente, qua-
tenus dicíam nobilem habens pro nostra et apostolice sedis reuerentia
propensius commendatam, eidem necessitatis tempore, cum ab ea requisitus
fueris tam in iure suo, quam contra ipsos inimicos assistas, ita quod ipsa
preces nostras sibi apud te sentiat profuisse, nosque sinceritatis tue zelum
merito commendemus. Datum Lugduni, V. Kalendas Februarii. Pontificatus
nostri anno quinto. |
Dobner — in Annalium Tomo VII. MSS.
CX VII.
Conradus, episcopus quondam Olomucensis, monasterio Welehradensi contulit
de praedio suo, quod ipsi rez Boemorum junior Premysl dedit, nemus
»Zwerchin” (Swréjn) silum inter Brest el Zülkowice. Acta V. Kalendas
Martii, 1248.
Ünonradus dei gracia episcopus uniuersis hanc paginam inspecturis.
salutem in omnium saluatore. Cum gesía priorum ex defluxu temporis.