69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
6
qui correctionem populi sui velut patiens expecítauit, ultorem iniquitatum
gladium coegit exerere, et ab oculis patientie sue abominationes emundare
flagitiorum, expetita graui de peccatoribus ultione, propter quod omnes
quorum corda timor domini tetigit, opertos ciliciis et aspersos cinere in
suspirio et lacrymis diuinam conuenit misericordiam implorare, ut qui semper
ad ignoscendum multus exstitit, qui prestabilis super malitia omni esse tem-
pore consueuit, exertum gladium ad vaginam iubeat regredi, et iram in
gentes que illum non nouerunt effundens, dignetur proprio filii sui insignito
caractere misereri. Speramus autem, quod etsi deus noster. nos dura in-
crepatione redarguere ceperit, regna tamen, que ipsius nomen inuocant,
4 facie sua disperdere non intendit, quinimo a pena perpetua peccatores
curat eripere, quibus temporalis studet ultionis beneficium ad castigationem
nostri generis adhibere; quia etsi filios Israel tentatio mortis in eremo
quandoque tetigerit, in eis tamen ira domini diutius non permansit. Gra-
uiter igitur de uniuersa fidelium oppressione turbamur: sed diebus istis
specialis et erandis tristitia cor nostrum impleuit, quod sicut in lectione
literarum nobilium- virorum . . Austrie. et . . Carinthie ducum non sine
multarum lacrymarum effusione didicimus, Zaríari post regnum Ungarie
inuasum et pro magna parte occupatum ab eis, inebriantes gladios suos
sine differentia etatis et sexus de sanguine omnium quos capere potuerunt,
Boemie et Teutonie regna iam inuadere moliuntur, totam Christianorum
terram desertam ponere et eorum fidem perdere cupientes. Firmam igitur
spem in illo ponentes, qui etsi regi Assyriorum Senacherib liberum in
ierram Israel ingressum exhibuit, super Ezechie tamen contritione com-
motus, aduersariornm multitudinem nocte una deleuit, discretioni tue in virtute
obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus per vicinas prouincias
verbum crucis iuxta datam tibi a deo prudentiam per te ac alios quos ad hoc
idoneos cognoueris esse proponens, viros catholicos, ut considerantes quod
Sicut a dictis ''artaris totius populi Christiani perditio queritur, sic in eorum
expugnatione salus omnium procuratur, et confidentes in illo, qui saluum
facit populum humilem et oculum humiliat arrogantem, contra dictos "Tar-
taros ad defensionem predictorum regnorum assumpto crucis signaculo potenter
et viriliter se accingant, salubribus monitis inducere non postponat. Nos
enim omnibus, qui taliter contra prefatos ''artaros processerint, illam im-
frs PST TRAE AN
|
|
|
|
|
|
mni ix.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile