69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
406
seruicia et si quod in censu supererit obtinebit. Item statuimus quod post
obitum nostrum pro remedio et salute anime nostre et omnium predeces-
Sorum nostrorum et episcoporum et eciam successorum anniuersarius per-
petuo celebretur. et est taliter celebrandus. Decanus. prepositus. et archi-
diaconus Olomucensis cum anniuersarius iste fuerit omnes presbyteros
ciuitatis Olomucensis tam religiosos quam seculares et vicinos ciuitati ad
vnum aut duo miliaria conuocabunt; et dicent sollempnes vigilias; et mane
in ecclesia maiori missam vnam sine nota, dicet ipsorum quilibet pro
defunctis. et debent esse presbyteri ducenti, et si non sufficient altaria
.ponantur vbique mense per ecclesiam et fiant altaria circumquaque. Hora
vero debita omnes debent maiori misse personaliter interesse et illa dicetur
sollempniter pro defunctis, et est purpura per medium ecclesie prosternenda
et circa ipsam quatuor candele ponentur; Missaque completa presbyteri
omnes induti et stolis circumdati sollempniter peragent omnia in commen-
dationibus, orationibus, ac aliis omnibus, veluti funus eciam presens esset.
Hijs rite completis dabuntur cuilibet presbytero duodecim denarii tam
religioso quam seculari. Ad habendum et distribuendum hos denarios inter
presbyteros deputamus octo marcas argenti de quibus fabricabuntur sedecim
talenta denariorum. absque ulla inpressione forme, quorum decem cedent
ad distributionem inter presbyteros conuocatos. Item inter canonicos pre-
sentes tamen diuidentur duo talenta et cuilibet ipsorum per. XXIII.
denarios. De hiis duobus talentis cuilibet eciam vicario in maiori ecclesia
perpetuato dabitur per. XII. denarios. et siquid in hijs distributionibus erit
superfluum debet pauperibus erogari. Item duo talenta dabuntur religiosis
ad claustrum sancti Stephani in Greditz dimidium talentum. ad claustrum
sancti Petri in Olmuz dimidium. fratribus predicatoribus dimidium et fra-
tibus minoribus tantumdem pro piscibus illo die. Item talentum vnum inter
scolares et singulis per singulos denarios diuidetur. de quo eciam cuilibet
campanario dabuntur XII. denarii qui deseruiunt in ecclesia maiori. Item
vnum talentum distribuendum est inter pauperes et singulis per singulos
denarios, de quo ad hospitale quod est apud ecclesiam fratrum minorum
dabuntur denarii sexaginta. Item post obitum domini nostri Otakari Regis
Boemorum illustris pro salute anime sue, patris sui, omniumque progenitorum
suorum Boemie Regum et Morauie Marchionum et omnium benefactorum
o NP
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile