69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
391
dota qui post receptum baptismatis sacramentum auctoritate apostolica
coronatus in regem, fuit tandem a quibusdam perditionis filiis crudeliter
interfectus, de manibus inimicorum tuo ministerio eripi domino prestante
contigerit; in illa regni solium, sicut prius erigere libere valeas, ac illius
regimini personam fidelem et ecclesie Romane deuotam preficere, prout
bono stetui fidelium et augmento catholice fidei videris utilius expedire.
Nolumus tamen per hoc predictis magistro et fratribus hospitalis s. Marie
thevtonicorum quo ad terras, bona et iura spectantia ad eosdem, siue ea
teneant, siue ab aliis etiam infidelibus teneantur, in aliquo preiudicium
generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con-
cessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc
attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri
et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Viterbii XIII.
Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno II.
Raynald — ad annum n. 46.; Balbinus — Misc. libro VIII. pag. 16.
CCCLXXXVIII.
Otakarus, rex Boëmiae et marchio Moraviae, Bartholomeo, Olomucensi
decano, indulget, ut domum sibi inter -capellam s. Mariae Magdalenae et
domum Benedae de Dubicko construere possil. Datum ante Brodam,
VI. Kalendas Februarii, 1267.
O. dei gracia rex Bohemie dux Austrie et Styrie et marchio Morauie
dilecto capellano suo B.(artholomeo) venerabili decano ecclesie Olomucensis
salutem cum plenitudine omnis boni. PFidelitatis obsequia retroacte pariter
et presentis que nobis et nostris progenitoribus exhibuisti et exhibes ex
affectione sincera, memorie reuocantes ne nullam tibi vicem de premissis
rependere videamur indulgemus et aduittimus de gracia speciali: quod
domum tibi et tuis successoribus decanis Olomucensibus qui erunt in poste-
rum in castro nostro apud O/omuc inter capellam sancte Marie Magda-
lene. el domum Benede de Dubicsco possis construere et eam tenere pro
te libere et ipsi pro se tempore succedente. Aream predictam tibi cum
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile