69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
388
rationi, vt eos, gui se nobis et ecclesie nostre obsequiosos exhibent, et
paratos quodammodo speciali dilectionis studio prosequamur. , Hinc est,
quod notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod nos tibi
tuisque heredibus pretextu seruitiorum tuorum nec non fratris tui Johannis
militis, que nobis et ecclesie nostre exhibuistis, et intenditis imposterum
exhibere, mansum et dimidium, sitos in villa nostra Mathisdorf, quos de
nostro consensu emptionis titulo dinosceris comparauisse, conferimus libera-
liter et libenter, iure feodi perpetuo possidendos. "Vt autem hec donatio
nostra tibi tuisque heredibus rata permaneat, dari fecimus presens scriptum,
sigilli nostri munimine roboratum. Adiicientes etiam tibi de gracia speciali,
vt eadem bona ad heredes tuos tam feminas quam masculos transferantur.
Huius rei testes sunt: Heydolfus decanus. Conradus, scolasticus ecclesie
nostre. Iohannes de Ketscher, capellanus noster. Iohannes et Arnoldus,
notarii nostri. Herbordus de Fullenstein, dapifer noster, et Iohannes, filius
suus. Henricus et Iohannes de Broda. Otto de Livonia. Henricus Struz,
milites nostri, et quamplures alii Datum in Fullenstein. anno domini
M. CC. LXVI. in die omnium Sanctorum.
E codice Olomucensi I. chart. fol. 44.
CCCLXXXVI.
Kunegundis, Boémorum regina el marchionissa Moraviae, jus patronatus
in Neukirch monasterio Oslowanensi resignat. Dt. Pragae, XI. Kalendas
Februarii, 1267. i
In nomine domini amen. Nos Chunegundis dei gratia Boemorum
Regina Ducissa austrie et Stirie. Marchionissa morauie omnibus in per-
petuum. Cum super iure patronatus moue Ecclesie sile in terminis Opauie.
controuersia inter nos ex una parte. et Dominam . . abbatissam cum
conuentu ipsius de Ozlawan uerteretur ex alia. Nuntius dicte abbatisse et
conuentus. nobis quedam priuilegia quorumdam principum clarissimorum
in domino quiescentium. ac episcoporum quorumdam super confirmatione
iuris patronatus prefate noue ecclesie obtulerunt. Priuilegium domini
P.(remysl) clare memorie marchionis incliti morauie recepimus in hec
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile