69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
37
libet aliis, gue pro libertate, commodo seu profectu habenda decreuerunt,
illa maxime litteris, gue sunt baculus memorie, roborare, ne forte, quod
absit, sacre religionis robur cuiuslibet temeritatis incursus valeat infirmare.
Noscat igitur tam presens hominum etas, quam futura et in Christo succes-
sura posteritas hos apices inspectura, quod nos in honorem dei et glorio-
sissime matris eius beate Marie virginis pro remedio anime nostre ac
nostrorum antecessorum ad pias preces domine et uxoris nostre gloriose
regine Boemie Cuonegundis nomine in nostri nominis memoriam sorori
Herbuge concedimus locum et fundum in ciuitate nostra Brunna construendi
claustrum, in quo secundum deum et beati Augustini regulam deo perpe-
tuis temporibus sorores ibidem instituende deseruiant incessanter. Proch
dolor, cum nostre uite temporibus in laudem et honorem Dei nullius cenobii,
seu vite monastice fundatores extiterimus, pium esse censemus, conueniens
et deuotum, quod idem locus, Cella sancte Marie virginis dictus, a nobis
in Christo sue fundationis sumat exordium, ut saltem aliquid propter deum
fecisse et in titulum nostre celsitudinis videamur. Pensantes itaque deuo-
tionis ac religionis puritatem dicte ecclesie has libertates indulgemus, quas
predicta soror Herburga, a nostra regia magnificencia postulauit, expri-
mentes eas per articulos subnotatos. Inprimis siquidem statuimus, ut quas-
cunque possessiones, quecunque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste
ac canonice possidet, aut in futurum cum grangiis, terris, pratis, vineis,
nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in
viis, et semitis, concessione pontificum, largicione regum uel principum,
oblacione fidelium, seu aliis modis prestante domino poterit adipisci, eidem
loco, et eis, qui successerint firma et illibata permaneant. Nam et ipsum
locum cum personis in nostram suscipimus tuitionem, volentes quoad uixe-
. rimus, a suis pro nostrorum remissione peccaminum inuasoribus defensare.
Considerantes etiam grata et accepta seruitia Volrici Nigri nosíri dilecti
ciuis in Bruna, que nostre incessanter exhibuit celsitudini locum ipsum siue
aream, in qua prefata ecclesia est locanda, grangiam in Cuonegesueld,
quam sibi de nostra regia mensa ac camera libere contulimus, absque
omni censu, eí decima, seu aliis seruiciis quibuscunque cum idem Vlricus
premissis cedat bonis propter deum prefato loco ac dominabus liberaliter
ac fauorabiliter eadem bona videlicet in predicta uilla possidenda perpetuo
z
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile