69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
370
instancia precum amicorum villam prefatam Lucove videlicet contra iam
dictam Abbatissam suumque conuentum usque sue ad finem vite possiden-
dam devocius impetrauit nostri favoris gracia interueniente sub hac autem
forma ut claustro prelibato porte celi omni iure pristino pratis siluis molen-
dinis aliisque attinentiis omnibus iustis possessis modis ipso mortuo assi-
gnetur quod nec uxor sua nec quisquam puerorum suorum uel amicorum.
respectum imposterum uel spem ad villam habeat nuncupatam. Vt hec
autem firma permaneant et inconcussa presentem paginam sigilli nostri
munimine dignum duximus roborari et testium subscriptione annotari in
quorum presentia hec acta sunt Bruno episcopus olomucensis cuius sigillum
volumus huic littere apponi Dominus Robertus Abbas Gradycensis Zimylo
de Luchtenburch Zmylo de Bylcow. Egidius, cum filiis suis. Pardvz.
Beneda. Hartlebus, cum fraire suo lenzone. Zezema. Bohus, filius Cyrhonis.
Bzneto. Hartlebus, camerarius, et alii quam plurimi nobiles terre nostre.
Datum anno domini M. CC. LXIIII.
Ex originali cum sigillo bilaterali venusto in archivo ejusdem monasterii.
CCCLXVIII.
Smil de Lichtenburg ralam habet donationem villae Slawkowice a Bohuslao,
burggravio suo, monasterio Zarensi faclam. 1264.
Nos Zmilo dei gratia Dominus de Lvochtenburch. vna cum vxore
nostra Elysabet appellata. et liberis nostris. Vniversis christi fidelibus
iam presentis etatis. quam future succedentis posteritatis. inperpetuum.
Qve aguntur in tempore. labuntur cum íempore. nisi scriptis et testibus
perhennentur. Noscat igitur tam presens etas. quam futura posteritas.
has litteras inspectura. quod nobilis vir Bohvzlaus burchrauius noster in
Lvochtenburch et vxor sua. divina inspiratione conpuncti. de consilio et
voluntate vnanimi ad honorem dei altissimi et beatissime virginis matris
eius habita deliberatione. villam dictam Slaucowitz. quam possident iure
feudi ex parte elysabet vxoris nostre. cum omnibus sibi iure attinenciis
cultis et incvltis. siluis. pratis. piscationibus. venationibus. post mortem
suam. et vxoris sue. Cenobio Sar appellato. ordinis cisterciensis Dyocesis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile