EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

35

XLVII.

Wenceslaus, rex Boémorum, Ratiborio, castellano de Weweřj, defensionem Alberli praeposili et monasterii Daubrawnicensis contra injuriatores inhibet. cc. 1243.

W. dei gracia rex Boemorum fideli suo castellano de ueueri. R. graciam suam cum dileccionis affectu. Si domino per moysen precipiente parenti- bus carnalibus qui nos ad mortem temporaliter generarunt. honorem et beneficia temporalia debemus inpendere multo magis deo patri. et matri nostre s. ecclesie que nos per graciam sancti spiritus spiritualiter ad uitam regenerat sempiternam. Nos igitur eius esse filium non dubitantes. quanto maiori diuina clementia largiente sumus in eadem regali gloria sublimati tanto propensius et fretius contra omnes ipsius inpugnatores manum defen- sionis opponere nos debemus. Proinde tuam latere non uolumus discre- tionem. quod Albertus prepositus (de Daubrawnjk) quem speciali cum ecclesia sua prosequimur affectu. nobis sua lamentabiliter insinuatione de- clarauit se ecclesiamque suam a fratre suo germano uidelicet emerammo contra libertatem per nos et felicis memorie fratrem nostrum premizl mar- chionem morauie eidem ecclesie concessam ut in eius manifeste priuilegio continetur. spoliis et rapinis que in grangias et homines earum indesinenter exercet. de cuius auctoritate confisus hoc faciat ignoramus. asserit indebite molestari. Vnde tibi sub obtentu gracie nostre precipiendo mandamus. ut nullius hominum metu territus iam dictum prepositum et eius ecclesiam. de nostra confisus auctoritate quam tibi nostri scripti munimine conferimus ab impia tyrannide iam dicti emerammi uel aliorum siqui sunt uel fuerint studeas defensare. bannum X. marcarum auri in cameram nostram deponendarum Sicut. eorum continet priuilegium firmiter obseruando. quod si in nostri mandati exsecutione negligens exstiteris. ipsum bannum nobis a te noueris persoluendum. Insuper uolumus ut montem argenti qui in territorio pre- positi et claustri iam prenominati inuentus esse dicitur. quem. emmeramus cum socero suo Sifrido contra iura regalia uidentur occupantes. quibusdam ciuibus de brenna uendiderunt de eorum potestate qui emerunt et uendi- derunt nomine nostro uiolenter 'eripias et defendas. et omnem vilitatem et ius quod ad nos pertinere noscitur dimittas iam dictum monasterium

- 5%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile