69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
364
necessitatibus in quibus adesse tenemur domino nostro regi Boemorum
ilustri, ad honoris sui et terre sue defensionem, et in propriis necessita-
tibus nostris, successorum nostrorum et ecclesie nostre seruicia facies
militaria in armis videlicet et dextrario, quandocumque per nos aut succes-
sores nostros fueris requisitus, et heredes tui in bonis predictis suc-
cedentes tibi, ad eadem et similia seruicia tenebuntur. Quod autem omnia
predicta tam nobis, successoribus nostris, et ecclesie nostre, quam tibi et
heredibus tuis rata seruentur et stabilia, semperque maneant inconuulsa,'
nec vllius temporis euo aliquatenus immutentur, sed perpetuum irreuoca-
biliter sortiantur effectum hanc paginam ad rei memoriam sempiternam inde
confectam sigilli nostri iussimus munimine communiri. Et nos Olomucense
capitulum propriis huic carte subscribentes nominibus, predictam infeuda-
tionem factam tibi et heredibus íuis per venerabilem patrem, dominum
nostrum Brunonem episcopum Olomucensem, videntes ipsam ecclesie nostre
vtilem, necessariam et honestam, ratam habemus et gratam et consensum
nostrum vnanimiter adhibemus annotatum presentibus et expressum. Ei
quod super hoc eciam nullus futuris temporibus dubietatis vel calumpnie
possit oriri serupulus hanc eciam paginam ad firmiorem rei stabilitatem
sigilli nostri fecimus appensione muniri. Ego Bartholomeus decanus. Ego
Herbordus prepositus. Ego Stephanus archidiaconus Olomucensis. Ego
Symon custos. Ego Iohannes znoymensis archidiaconus. Ego Alexius
prepositus de Wolframskirken. Ego Heydolfus prepositus et archidiaconus
Cremeserensis. et nos ceteri Olomucensis ecclesie canonici per manum
Conradi, dicti domini nosiri episcopi notarii, canonici et confratris nostri
huic carte subscribimus et premissis omnibus pro nobis et nostris succes-
soribus canonicis Olomucensibus, voluntarie ac fauorabiliter consentimus.
Actum et daten Olomuz. III. Kalendas Maii. Anno domini M. CC. LXIIII.
Ex originali cum duobus sigillis in archivo archiepiscopali Cremsirii. —
Apographum in codice Olomucensi membr. I. fol. 79.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile