69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
360
CCCLX.
Urbanus papa IV. inquiri mandat, a quibus el quantam pecuniam Petrus
de Ponlecurvo pro camera aposlolica receperit. DI. apud Urbem velerem,
XV. Kalendas Novembris, 1263.
Wrbanus episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . Epi-
scopo Pragensi et dilecto filio B.(artholomeo) decano Olomucensi salutem
et apostolicam benedictionem. Cum Petrus de Ponte curvo archidiaconus
Gradicensis tunc capelle apostolice Sedis clericus, olim tempore felicis
recordationis Alexandri pape predecessoris (sic) nostri in partibus illis
eiusdem Sedis nuntius ab ecclesiarum prelatis et clericis ciuitatis et diocesis
Pragensis tum de censibus et aliis ecclesie Romane ac terre sancte debitis,
tum etiam de redemptione votorum non modicam recepisse dicatur pecunie
quantitatem, discretioni vestre per apostolica scripta firmiter precipiendo
mandamus, quatenus conuocatis abbatibus, archidiaconis et archipresbyteris
ciuitatis et diocesis earundem, a singulis per iuramentum ipsorum, ad quod
prestandum rebellis si qui fuerint per vos volumus ecclesiastica censura
compelli, quid et quantum et a quibus et ex qua causa clericus ipse per
se vel alios recepit in archidiaconatibus aut archipresbyteratibus eorundem
diligentius et plenius inquiratis, et quod inueneritis, per vestras patentes
literas cum sigillorum vestrorum appensione tenorem de verbo ad verbum
presentium continentes nobis plene ac fideliter significare curetis. Scituri,
quod si propter defectum vestrum circa inquisitionem huiusmodi aliquid
omissum fuerit vel neglectum, illud de vestris manibus requiremus. Quod
si non ambo his exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus
exequatur. Datum apud Urbem veterem, XV. Kalendas Nouembris. Ponti-
ficatus nostri anno tertio.
In eundem modum . . Episcopo et . . decano Olomucensi . . ,civitalis
el diocesis Olomucensis."
In eundem modum . . Episcopo Pataviensi et M. Gerardo plebano
Viennensi capellano nostro . . „civitatis et diocesis Palaviensis".
Ex autographo Regesto Urbani papae IV. tom. 2. anni III. fol. 246. in
tabulariis Vaticanis.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile