EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

337

intellecto, gratum gerimus et acceptum, sinceritatem tuam in domino commen- dantes, quod de nostro et ecclesie uniuersalis statu sollicitus prudenter cogitas et diligenter exponis instruendo et suggerendo fideliter, que pacis et tranquillitatis nostre ac eiusdem ecclesie credis profectibus profutura. Verum licet quod de translatione nostre et ecclesie Romane pro ipsius statu salubri et utilitate sentiendo suades, nostris etiam sensibus forsan non inutile videatur: negotiorum tamen non patitur conditio, que incum- bunt, ut ad presens possimus efficere quod hortaris. Nostrum tamen jactamus in domino cogitatum, de ipsius abundantia pietatis, cuius vices licet insufficientibus meritis in terris gerimus confidentes, quod ipse recti- tudinem intentionis nostre ac fidei respiciens puritatem inter presentis seculi deuia reget ac diriget vicarii sui gressus, et ecclesiam sanctam suam inter turbulentas inundationum tribulationum procellas, licet frequenter et terribiliter agitetur, sponsus eius Christus pati. naufragium non per- mittet. Ceterum cum dilecto filio Magistro Petro de Pontecuruo, clerico capelle nostre, Sedis apostolice nuntio, nostris demus literis in mandatis, ut totam pecuniam, quam ipse in partibus Ungarie ac Polonie predicte Sedis auctoritate collegit, tibi nomine nostro assignare procüret: nos de tue deuotionis sinceritate plenius confidentes, F'raternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus pecuniam ipsam sine difficultate recipias et receptam per fideles et securos nuntios transmittas pro reuerentia nostra Venetias, ibidem in 'Phesauraria ecclesie S. Marci per eosdem nuntios nomine nostro, cum cautela tamen debita fideliter deponendam, rescripturus nobis quantocius, quid et quantum tibi assignatum fuerit ab eodem clerico de pecunia memorata, et quid inde duxeris faciendum. Datum Viterbii, V. nonas Maii. Pontificatus nostri anno primo.

Ex autographo Regesto Urbani papae IV. tom. 2. anni I. fol. 3. in tabulariis Vaticanis.

43


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile