EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Jonem ETAT NT re

30

exigente iustitia suspendisset, tandem eorum succrescente malitia, tulit excommunicationis sententiam in eosdem. Demum vero predictis decano et canonicis Olomucensis ecclesie existentibus sic ligatis et absolutionem negligentibus implorare, ac interim prefata ecclesia pastoris solatio desti- tuta, predictus archiepiscopus reputans eos iure electionis indignos, quia lapsu temporis iam deuoluta erat ad eum potestas prouidendi eidem ecclesie de pastore, Conradum Ildesemensem canonicum, virum utique prouidum et discretum predicte ecclesie Olomucensi prefecit, faciendo eum in ipsius ecclesie episcopum consecrari; cui tam in spiritualibus quam in temporalibus ecclesie ministranti, capitulum ipsius ac totus Olomucensis ciuitatis et dio- cesis clerus tamquam suo episcopo obediunt humiliter et intendunt. Cum igitur sit in desiderio nostro continuum, ecclesiarum subuenire dispendiis per condigne prouisionis effectum, mandamus quatenus dicto Conrado, qui pro eiusdem ecclesie pastore se gerit, spatium trium mensium terminum peremtorium prefigatis, infra quem post vestre citationis edictum persona- liter vel: per procuratorem sufficientem et idoneum cum rationibus et muni- mentis suis ad negotium ipsum spectantibus nosíro se conspectui representet, facturus et recepturus, quod ordo dictauerit rationis. Non obstantibus literis apostolicis ad . . Archidiaconum Wratislauiensem eiusque coniudices super huiusmodi negotio, per quas ad executionem ipsius propter malitiam tem- poris et eiusdem C. potentiam ut asseritur procedi non potuit impetratis. Quicquid autem super hoc feceritis, nobis per vestras literas fideliter rescribatis. Quodsi non omnes his exequendis potueritis interesse, tu frater episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Dat. Anagnie III. Idus Septembris. Pontificatus nostri anno primo.

Ex autographo Regesto literar. Innocentii papae IV. anni I. epist. 111. in tabulariis Vaticanis.

XLIV.

Innocentius papa IV. fratribus praedicatoribus Olomucensibus et Brunensibus mandat, ut crucem adversus populos Livoniae et Prussiae praedicent. Dt. Anagniae, XH. Kal. Octobris, 1243.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . Prio- ribus et fratribus ordinis Predicatorum Olomuceusibus et Brunnensibus,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile