EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

311

conferuntur. litterarum notionibus et testium assertionibus conseruentur. ne cursu temporis que rite pro animarum salute scilicet et religiosis locis collata sunt erronee et vesane retractentur. Inde est quod ego Elisabeth vxor beate memorie domini Kadoldi orphani notum esse cvpio vniuersis tam presentibus quam futuris. quod rem multis annis retroactis pie inceptam. piius et deuocius innouaui. videlicet in eo quod ius patro- natus ecclesie in ;MoAvin ecclesie ozlawensi et collegio inibi devote deo famulanti a principibus dudvm collatam recognoui. Preterea notum facio quod iam dictus Kadoldus pro agro doíali quem ab ecclesia Mohvin alienauerat in vita sua lanevm et curticulam restaurauit. et ego vt plena fieret reconpensatio curticulam addidi. Insuper quinque laneos qui a dicía ecclesia alienati fuerant in villa que dicitur Pobwiz resignaui. Testes huius rei sunt Wilhelmus et Milota de ordine fratrum minorum. Otto et Heinricus sacerdotes de Ozlawan. Kadoldus miles qui cognominatur Weinger. Cvonradus miles de dvrrenholz. et alii quam plures. Et vt hec firmitatem habeant. presentem paginam sigilli nostri appensione roboraui. Datum in Ozla auno domini M. CC. LXI. XIII. Kalendas Ivnij. -

Ex originali cum sigillo bene conservato in archivo ejusdem monasterii.

CCCXXTI.

Otakarus, dominus regni Boémiae, Austriae el Styriae dux, et marchio

Moraviae, Brunoni, episcopo Olomucensi, pro magnis servilis ab ipso

praestitis confert circuitum Huljn cum villis Prawcice, Néméice et Altendorf. Dt. apud ,Piexk," X. Kalendas Junii, 1261.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Othacarus qui et Premizl. dei gratia dominus regni Boemie, Austrie et Styrie dux, mar- chioque Morauie. omnibus imperpetuum. Interest principaliter regum, grata suorum fidelium et deuotorum obsequia, gratuitis compensare retribucionibus, et eorum vota diligenter attendere, et sic ea effectu prosequente complere, vt eis quasi debitam exhibentes graciam, multos alios sibi constituant in fide ac constancia debitores. et dum benemeritos iuste remunerant, plures alios ad bene merendum alliciant et inuitent. Cupientes igitur prompti ad graciam inueniri, libenter et liberaliter sicut decet fidelibus nostris illam


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile