EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

262

infringere, vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentari praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum 'Annion III. Idus Januarii

Pontificatus nostri anno primo.

E copia simplici apud c. r. Gub. Mor.

LI.

Otakarus, rex Boémiae, confert. civitati Brod. Ungaricali omnem haeredi- tatem Borsonis de Risenburg, ipsi in poenam manifestae proditionis erep- tam. Datum in Olomucz IV. Idus Januarii 1278.

' Otakarus dei gracia Rex Boemie omnibus in perpetuum; Ciuitates Nostras precipue quas in confinibus terrarum nostrarum sitas multis non- nunquam contingit molestari grauaminibus et pressuris, in bono statu gu- bernare, atque seruare uolentes quin pocius vt eo melius sua releuare grauamina ualeant, possintque facilius molestatoribus obuiare; ipsas forcio- res reddere cupientes tum hereditatum ampliacione; tum easdem emolu- mentis alijs liberaliter augmentamus. Per presens igitur priuilegium no- uerit tam presens etas quam successura posteritas futurorum qnod ad hoc ut Ciuitas nostra Brod Vngaricalis que multis est solita molestijs per in- sultus hostium pregrauari, se possit tucius ab Inimicorum importunis im- peticionibus eo melius preseruare omnes hereditates quondam Borsonis de Risemberch ex causa manifeste prodicionis quam idem Borso in Nobis commisit, ad manus nostre Curie racionabiliter et iuxta Baronum nostrorum perpensam deliberatamque sentenciam deuolutas, que ipsi adiacent Ciuitati tenore presentis Priuilegij Conferimus ac donamus graciose, a Ciuibus ipsius Ciuitatis in posterum possidendas, tenendas, atque colendas pacifice et quiete. Ita tamen quod de quolibet laneo qui in eisdem hereditatibus mensuratus fuerit, ab illis qui eosdem possederint laneos, quotquot fuerint, dimidia marcha Argenti annis singulis nobis detur; Verum tamen cum Nos eisdem Ciuibus ad aliquot annos dedimus libertatem non soluendi censum, uolumus ut de ipsis hereditatibus, quas a nunc damus eis, non debeant durantibus prefate libertatis temporibus quicquam census nomine nobis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile