Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
ze!
Baza ws zł.
Ema. Nosa, Aldeno. fv zela. a. 190
dam prouinciali fratrum predicatorum per Boemiam, et Magistro Johanne
de Slakenuerd, decretorum doctore, ac Heinrico Sturmonis Pragensibus
canonicis, quibus, nobis infirmitatis nostre lecto iacentibus, hec et omnia
alia, que per nos quibuscumque iniuste ablata esse dicerentur, determinanda
et expedienda commiseramus, bona ipsa ipsius Olomucensis Ecclesie. resti-
tuimus, et ei plenam possessionem dari fecimus eorundem, et uolumus, ut
deinceps ipsa Olomucensis Ecclesia bona ipsa cum villis, hominibus, agris
cultis et incultis, pratis, pascuis, siluis, nemoribus, rubetis, montibus, pla-
nis, fluminibus, piscationibus, aquis, aquarumue decursibus, et cum omnibus
aliis iuribus, vtilitatibus et pertinentiis suis, et cum omni honore ac liber-
iate, que ipsa Olomucensis Ecclesia ‘in bonis ipsis tunc, quando sibi per
nos ablata fuerint, habuerat, iure proprietatis tenere, possidere debeat et
habere. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillis maie-
statis nostre iussimus communiri. Datum Prage. Anno domini M. CCC.
quinto. XII. Kalendas Julii. Indictione III. Anno regnorum nostrorum
Boemie nono, Polonie uero quinto.
E Cod. membr. in archivo capituli Olomucensis. L f. 32. P
Iur feti ue x.
CLXXX.
Joannes, episcopus Olomucensis , vidimat et confirmat monasterio. Tis-
novicensi litteras Brunonis, episcopi Olomuc. ab anno 1272, et. Gerhardi,
archiepiscopi Moguntini, ab anno 1296. ecclesiam S. Petri Brunae con-
cernentes. Dto. in. Pustomér, X Kalend. Octobris 1305.
In nomine domini Amen. Nos Johannes dei gracia Olomucensis
Episcopus. Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis , quod
nos domini quondam Brunonis Episcopi venerabilis predecessoris nostri, et
Reuerendi Patris ac. domini G.(erhardi) Archiepiscopi Maguntüini, Sacri
Imperii per Germaniam Archicancellarii, priuilegia seu litteras, non can-
cellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas, cum
veris et integris, ipsorum, et Capituli Ecclesie nostre sigillis, exhibitas
nobis, per honorabiles et dilectas in Christo dominas, Annam, Abbatissan,
et Conuentum Sororum Monasterii de T'usnowiez, ordinis Cysterciensis