EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

158

casu probandi onus in adversiarum (?) juste transfert, quia etiam quon- dam Carolus ipsius reginae primogenitus dicti Caroli genitor habitus est quasi communiter et praecipue per Romanam ecclesiam pro Ungariae rege dum vixit. Nec ex parte dictorum Boemiae regis et filii de jure compe- tente ipsis in Ungariae regno praedicto allegatum est aliquid vel assertum, nisi sola electio, quae de ipso filio regis facta proponitur, quae proculdubio diversis ex causis prout rationum prima facies indicat, minus legitima, imo prorsus inutilis esse videtur, eo maxime, quod sicut scripti canonis series aperit, regnum ipsum Ungariae successionis jure provenit, electionis arbi- trio non defertur. Rationibus praemissis et causis, aliisque motivis pluri- mis, quae religionem debent judicantis instruere, in trutina rectae delibe- rationis appensis, expédientia commixta licentiae, ac benigna humanitate servata, de plenitudine potestatis in apertam contumaciam eorumdem Boe- miae regis et filii, in praesentia praelatorum plurium, cappellanorum, fami- liarum nostrorum et aliorum in Consistorio vocatorum, praesentibus eorum- dem Boemiae regis et filii nuntiis ac excusatoribus suprascriptis, de fratrum nostrorum consilio decerninus, diffinimus, declaramus et volumus, quod prae- dicta Maria in toto ipso regno Ungariae et pertinentiis suis omnibus ac ubique terrarum regina Ungariae et dictus Carolus nepos rex nuncupen- tur apertis labiis scriptionibusque vulgatis et in documentis publicis titu- lentur; quodque praelati clerici, cujuscunque dignitatis, status aut conditio- nis fuerint, et religiosi alii cujuscunque sint ordinis, nec non comites sive bani, barones, milites, cives, incolae cujuscunque status, praeeminentiae, dignitatis, síatus aut conditionis existant jam dicti regni Ungariae omnium jurium et pertinentiarum ejus ac aliarum regionum annexarum sibi, etiamsi regnorum titulum habeant, dictis reginae Ungariae et regi nepoti tamquam ejusdem regni Ungariae reginae et regi legitimis parere et intendere, ac de frucübus, redditibus, servitiis, juribus et obventionibus aliis consuetis et regi Ungariae debitis devote respondere procurent, praelatis, clericis, et religiosis, comitibus sive banis, baronibus, militibus, civibus incolisque prae- scriptis sub poena excommunicationis injungentes expresse, quam eo ipso si fecerint secus incurrant, ut eisdem reginae ac regi Ungariae circa re- cuperationem , defensionem et conservationem regni praedicti auxiliis, con- siliis et favoribus opportunis assistant. Et quia in praedictis eosdem effi-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile