EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

80

35

98 April 9. 10.

propterea sanctissimum dominum nostrum manum apposuisse, placuit, quod negocium hujusmodi prioratus eidem sanctissimo domino nostro remittatur.

Successive introducente eodem domino Stephano Ploverii, ut vide- licet deberet mandari dominis collatoribus beneficiorum sacri concilii, ne se de beneficiis vacantibus in dominio sanctissimi domini nostri intromit- terent, sed ad suam sanotitatem remitterent etc., votis scrutatis placuit, quod ex parte ejusdem deputaoionis dicatur per dominum presidentem dicte deputacionis, videlicet dominum Johannem de Bachenstein, eisdein dominis collatoribus et eciam avisentur, quod beneficia vacantia et vacatura in dominiis ipsius domini nostri sue sanctitati remittere velint et non illa alicui conferre.

In facto computorum domini Lausanensis ex viagio Grecie concep- torum! sacra deputacio stetit in primo deliberatis, videlicet quod dentur deputati cum potestate referendi.

Successive quia conquestio facta fuit de aliquibus, qui vota data in deputacione dicuntur revelare etc, dominus Johannes de Bachenstein presidens, in quantum potuit, mandavit suppositis dicte deputacionis ibi- dem presentibus, ne aliquis sub pena excommunicacionis et prestiti jura- menti de cetero revelaret. Ad idem jurare fecit cursorem capelli rubei portam custodientem *. Qui juravit modo predicto tactis scripturis sacrosanctis.

Data fuit licencia per presidentem familiaribus domini abbatis sancti Stephani Vercellensis recedendi ad tres septimanas a die recessus com- putandas ?.

Dominica X* mensis aprilis celebrata missa solemni? conciliariter et cum organis in ecclesia majori Basiliensi comparuerunt duo milites venientes de Yspania et de Sancto Sepulcro. Qui per organum domini Johannis Slezinrod promotoris dixerunt se transitum fecisse apud ? sanc- tissimum dominum nostrum Felicem papam V., quem dixerunt eis .fecisse magnum honorem, de quo regraciabantur sue sanctilati, prout et regra- ciati fuerant, sibi pedem et manus deosculando, et eciam regraciabantur ex illo sacro concilio. Et successive dixerunt se fuisse honoratos per sacrum concilium in loco isto, de quo eidem humilime et intime regra- ciabantur, offerentes se et bona ac corpora sua ad mandata et benepla- cita ejusdém.

^) Vorl. custodiente. >) Vorl. solemnis. ©) fehlt in der Vorlage.

1 Vgl. S. 40 Z. 10 ff. * Vgl. hierzu auch S. 94 Z. 3 ff.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile