359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
t
e
418 . - Juli 8. 10. 12.
mini Bernardus de Bosco, Detlevus Hoer et Philippus de Sancto Albino;
pro deputacione reformatorii domini Lausanensis et Yporrigiensis episcopi,
magister Petrus Textoris et Franciscus de Sala; pro deputacione fidei
Alvarus Alfonsi doctor de Portugalia, archidiaconus Metensis, Nicolaus
de Amigdanis et Wernherus Affses Bambergensis. Et jurarunt.
Super quibus concordatis reverendissimus dominus cardinalis Are-
latensis presidens nomine sacri concilii more solito instantibus promoto-
ribus conclusit.
Deputacio.
Mercurii X. julii MeCCCCeXLII in sacra deputacione pro communi-
bus, presidente in eadem domino Wilhelmo de Constancia.
In facto prepositure Herbipolensis data fuit audiencia ad longum
tam domino archidiacono Metensi nomine domiui Philippi de Sirck quam
domino Johanni de Bachenstein principalibus et eciam domino Jacobo de
Roma clavigero plumbi, quem eciam partes ipse principales tangebant
racione officii clavigeratus!. Fuitque post eorum audienciam per dietam
deputacionem ordinatum, quod super propositis petitis et responsis hinc-
inde in prima deputacione deliberabitur. ,
Ad eandem deputacionem venerunt magistri et fratres Minores
Basilee existentes petentes quandam concordiam inter eos racione dicti
ordinis et observancie regule eorum factam auctoritate sacri concilii con-
firmari et decrétari etc. Super quo votis serutatis placuit, quod depu-
tentur et deputati fuerunt reverendissimi domini cardinales Vicensis et
archiepiscopus Florentinus, qui cum deputatis aliarum deputacionum vi-
deant et examinent articulos hujusmodi concordie et demum in sacris
deputacionibus referant 2.
Congregacio.
Veneris XII? julii MeCCCC9XLII? in generali congregacione, pre-
sidente in eadem reverendissimo domino cardinali Arelatensi, assistenti-
bus sibi reverendissimis dominis Panormitano, Dertusensi, sancti Martini
in montibus et sancti Calixti cardinalibus, dominis archiepiscopo Floren-
tino, Lausanensi, Yporrigiensi, Massiliensi, Dunckeldensi et Tripolitano
episcopis, Intermoncium, Sancti Mauricii et Sancti Eugendi abbatibus,
presentibus dominis Marco Bonifilii, Johanne de Bachenstein, Jacobo de
Saltzburga, Thoma de Courcellis, Johanne Leonis, Nicolao de Petris-
albis etc.
Lecta fuerunt per me Jacobwm. concordata sequencia et conclusa:
' Vgl. S. 469 Z. 18 ff. * Vgl. auch unten unter Juli 27 das 9. Konkordat.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile