359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
20
25
30
430 September 28-30. Oktober 1. 2.
runt deliberare in alia materia quam? in illa provisionis. Et sic ipsa
deputacio semper remanet in deliberando.
Johannes Steynmetz canonicus ecclesie Curiensis obtinuit licenciam
a presidente.
Ipso die jovis fuit generalis congregacio ex eo, quod diebus veneris
et sabbati? sequentibus erunt festa. In quaquidein congregacione fuerunt
lecta tria concordata particularia per magistrum Georgium Frey notarium,
que per reverendissimum cardinalem Arelatensem more solito conclusa
fuerunt.
Veneris XXIX* septembris fuit festum beati Micaelis.
Sabbati ultima septembris fuit festum beati Jeronimi.
Ex quibus nulli fuerunt actus conciliares.
Dominica prima octobris fuit missa conciliaris in ecclesia majori,
prout consuetum est.
Deputacio in principio mensis.
Lune secunda mensis octobris iu sacra deputacione pro communi-
bus, presidente in eadem venerabili viro domino vicario Vercellensi, fuerunt
facti officiales.
Pro © presidente: venerabilis vir dominus Johannes Joubaudi rector
parrochialis eeclesie de Varenna Andegavensis et archidiaconus de Media
in ecclesia Nannetensi nacionis Gallicane. Qui juravit in forma et con-
cludere a majori parte.
Pro clavigero: dominus Johannes Nicolai Yspanus, et juravit in forma.
Pro dominis duodecim continuatus fuit dominus Augustinus de In-
sula et de novo electi Anselmus procurator Pruthenorum Germanus et
dominus Johannes Grossi vicarius Vercellensis Ytalicus.
Pro accessoribus domino auditori camere in materia jurisdictionis:
dominus episcopus Vercellensis pro prelatis et doininus Gerardus Vray-
hus doctor Coloniensis pro inferioribus.
Postea fuerunt lecte ordinationes sive constitutiones! de modo pro-
cedendi in hoe sacro concilio per me Johannem de Rocapetri notarium.
Quibus lectis fuerunt lecta duo advisamenta, unum de tuicione in-
eorporatorum et aliud, quod decretum de pacificis? non faciat contra
a) Vorl. quod. *) Vorl. sabbato. ©“ am Rande presidens. d) pro
prelatis fehlt in der Vorlage.
1 Es sind wohl die S. 87 Anm. 1 erwähnten Artikel. ? Vgl. S. 148 Anm. 2.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile