359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
t2
o
30
35
214 Oktober 31. November. 2. 4.
nuendum commissum fuit unacum reverendissimis dominis cardinalibus
dominis deputatis prius datis cum potestate concludendi. Qui deputati
reperientur in actis congregacionis diei sabbati proxime lapse!, addito
pro communibus domino episcopo Vercellensi et pro ....9
Aliud concordatum lectum per magistrum
Michaelem Galteri notarium.
Coneordant omnes sacre deputaciones?, quod detur et data est
potestas reverendissimis dominis Ludovico tituli sancte Susanne, Francisco
tituli sancti Marcelli et Johanni tituli sancti Martini in montibus sancte
Romane eeclesie cardinalibus et eorum cuilibet in solidum recipiendi ab-
juracionem veniencium de pretensa curia Gabrielis olim domini Eugenii,
illos post abjuracionem hujusmodi et recognicionem hujus sacri Basilien-
sis concilii et sanctissimi domini nostri Felicis pape V# reconciliandi
rehabilitandi absolvendi penitenciam injungendi et ipsis de novo de bene-
ficiis et officiis suis quibuscunque providendi, sine tamen prejudicio juris
quesiti, ita tamen quod hoc fiat coram altero ex notariis sacri concilii,
ita quod de hiis apud acta dicti concilii constet.
Super quibus omnibus predictis dominus presidens more solito
conclusit.
Eadem die in domo habitacionis dicti domini presidentis post hujus-
modi conclusionem reverendus pater dominus Petrus de Barlo? abbas
monasterii sancti Ruffini de Mantua? ordinis sancti Benedicti, qui in
curia pretensa dicti Gabrielis ultimo eciam post privacionem ejus stetit,
premissa per eum abjuracione et recognito hoe concilio et domino nostro
fuit rehabilitatus per eundem dominum presidentem absolutus et sibi de
novo de dicta abbacia ac aliis beneficiis et officiis obtentis provisum, sine
tamen prejudicio juris quesiti, presentibus dominis Guillermo abbate La-
eusjurensi Premonstratensis, Johanne priore Paterniaci Cluniacensis ordinis
Lausanensis diocesis testibus.
Mercurii II? novembris 1440 fuit dies commemoracionis defunctorum.
Propterea non fuerunt tente deputaciones.
Veneris IIIT. dicti mensis novembris de mane per intimacionem
factam ex parte domini presidentis sacri concilii fuit tenta deputacio pro
communibus.
^) das Weitere fehlt. b) Vorl. Mantuo.
! Vgl. S. 269 Z. 18 fff. ? Vgl. S. 278 Z. 10 ff. * Segovia lib. 16
cap. 86 (Mon. cone. 3, 516 Z. 8 ff.) nennt ihn. Barbo. .
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile