EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Oktober 12. 263 '

Quibus sic publicatis et nominatis, quia ipsi domini sie publicati absentes erant a dicto loco consistorii, paulo post videlicet Vicensis, Ge- bennensis, Aquensis et Argensis episcopi, vicarius Frisingensis et Johannes de Segobia cardinales nominati, aliis duobus, videlicet patriarcha et Der- tusensi, in remotis agentibus, venerunt cum capis ante portas ecclesie majoris et ingredientes locum dicte sessionis sive consistorii, facta prius per singulos reverencia dicto domino nostro, reverendissimi domini Are- latensis de Varambone eos ad pedes ipsius domini nostri duxerunt, et ipsis ibidem coram eo genuculando stantibus dictus dominus noster le- gendo quandam cedulam dixit, qualiter eosdem ad honorem et titulum cardinalatus assumpsit, prout assumebat. Quibus diotis et per eosdem pedibus dicti domini nostri deosculatis dixit dominus Arelatensis, quod, licet. antiquitus cardinales sic assumpti non tenebantur prestare pape juramentum, cum sint pars corporis pape, nec ad hoc de jure tenentur, tamen, quia sie statuit sacrum .concilium, voluit dictus dominus noster papa? et vult, quod jurent juxta formam decreti! desuper per sacrum concilium editi, cujus decreti partem dictus dominus Arelatensis publice legit et satis substancialiter. Quo lecto primo dictus dominus episcopus Vicensis cardinalis legendo formam juramenti de verbo ad verbum jura- vit, prout in eadem forma continetur, tactis ambabus manibus suis scripturis sacrosanctis. Consequenter ceteri domini, videlicet Gebennen- sis, Aquensis, Àrgensis episcopi, vicarius Frisingensis et Johannes de Se- gobia, sic in cardinales assumpti eodem modo quilibet eorum legendo de verbo ad verbum dictum juramentum et tactis scripturis sacrosanetis jurarunt solemniter. Deinde dixit dictus reverendissimus dominus Are-

latensis, quod beneficia hujusmodi dominorum cardinalium propter hane |

assumptionem non vacabant nec censebantur vacare, sed eis remanebant nec a vinculo, quo eisdem erant astricti, absolvebantur. Dixit ulterius, quod, licet sit de more, quod sumimus pontifex post promocionem cardi- nalium eis capellos debeat post prandium dare in sua camera, tamen ob reverenciam sacri concilii dictus sanctissimus dominus noster voluit eis in presencia et in conspectu saeri coneilii illos dare, prout illico dedit et cuilibet eorum de manu sua propria pileum rubeum capiti imposuit. Et hoc faciendo deeantatum fuit in organis et per cantores , Te Deuin laudamus*. Et interim durante hujusmodi decantacione reverendissimi domini Arelatensis et de Varambone: cardinales dictos dominos sic in cardinales assumptos duxerunt cum capellis in capitibus processionaliter versus magnam portam ecclesie cirea exitum ante quoddam altare ibi-

*) Vorl. pape.

* Vgl. S. 93 Anm. 1.

10

15

Lo or

30

40


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile