EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

September 26. 28. 253

Die? lune XXVI. inensis septembris in sacra deputacione pro com- munibus, presidente in eadem reverendo patre domino Vercellensi.

Ad conveniendum cum ipso domino presidente hodie hora secunda post meridiem in domo habitaecionis sue ad audiendum aliqua proponenda et referendum in ipsa sacra deputacione deputati fuerunt domini Francis- eus de Bossis, procurator Prutenorum, Nicolaus de Petrisalbis et Petrus de Trilhia.

Super? avisamento dominorum de duodecim de prelatis, qui in propria debeant celebrare ordines etc.: et primo quoad primam partem ilius avisamenti placet cum addicione, quod de necessitate teneantur quolibet anno consecrare crisma die jovis sancta! et eciam facere consu- macionem generalem semel in anno; quo vero ad secundam partem de pena placet, dum tamen collacio beneficiorum devolvatur ad illum vel illos, ad quem vel quos de jure vel consuetudine debet devolvi, nisi tamen fuerint a sua diocesi legitime absentes aut in infirmitate constituti.

Super © alio avisamento de doctoribus bullatis de cetero non faci- endis etc. placuit, quod deinceps nulli doctorentur, nisi prius sint licenciati in aliqua universitate famosa approbata, ubi actu vigeat studium ge- nerale, et doceant per litteram de hujusmodi titulo sive licencia, salva tamen auctoritate sedis apostolice vel legatorum ejusdem et studii gene- ralis curie? Romane quoad licenciatos ut supra. Quo vero ad licencian- dos, non possint licenciari, nisi studuerint et actus suos fecerint juxta ritum universitatum.

Ad conveniendum cum domino presidente hujus deputacionis ad previdendum et examinandum duo avisamenta de commendis hodie in

sacra deputacione lecta, quia gravia sunt, et ad referendum in eadem:

deputacione deputati fuerunt reverendus pater et domini Vicensis episcopus, Johannes Sanguessa, preceptor Cabalarii, Franciscus de Bossis, abbas Habundancie, provincialis Provincie, cantor Magdeburgensis et doctor Coloniensis, qui die crastina de mane conveniant in loco ejusdem depu- tacionis ad premissa.

Deputacio. Mercurii XXVIII. septembris MeCCCCeXL? in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem domino episcopo Vercelleusi.

a) das Folgende bis ritum universitatum (Z. 23) ist nicht von Hüglin geschrie- ben, sondern von Thomas Chesnelot. b) am Rande ist von Hüglin nachtráglich bemerkt de celebrando ordines. *) desgleichen de doctoribus bullatis. 3) die Lesart. ist unsicher; das Wort ist zwischen die Zeilen geschrieben.

1 D. i. am Griindonnerstag.

c

10

20

UE

-v

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile