EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

25

30

40

252 September 25. 24.

Benigna! ete.: concordant omnes deputaciones, guod admittatur et admissa est, ut petitur. |

3. Ad® idem concordant omnes deputaciones pro magistro Gauffrido Hennin clerico Trecorensis diocesis in utroque jure baccalario presente et incorporato idem petente.

4. Ad idem concordant omnes deputaciones pro magistro Friderico Hemerlin clerico Frisingensis diocesis in artibus magistro idem petente.

5. Ad" idem concordant omnes deputaciones pro domino Liebhardo Swalb in medicina doctore preseute et incorporato? idem petente. Illa tamen de reformatorio addit ita tamen quod, si supplicans fuerit dives, nutriat per:sex menses unum pauperem, si vero non, quod jejunet per unum annum singulis sextis feriis.

Lectis prescriptis concordatis reverendissimus dominus Arelatensis conclusit in omnibus.

Sabbati XXIIII. mensis septembris M°CCCC°XL° in sacra deputacione pro communibus, presidente in eadem revereudo patre domino episcopo Vercellensi.

Venit procurator fiscalis petens in facto soldani? audiri deputatos, quos dixit inforinatos, et quod facta relacione fieret deliberacio. Item peciit dari deputatos, qui videant certas bullas dicto soldano per sacrum eoncilium concessas de provisione sibi assiguata, quoniam hujusmodi bullas dixit fuisse expeditas citra formam juris et contra tenorem supplicacionis. Fuit responsum, quod saera deputacio deliberaret.

Oblatum?9 et lectum fuit avisamentum dominorum de duodecim de episcopis titularibus de cetero non promovendis etc. Super quo votis scrutatis placuit avisamentum, addito quod episeopus, qui sibi assumet suffraganeum, teneatur tam ipse quam capitulum jurare et promittere, quod pensionem hujusmodi suffraganeo assignandam persolvet de consensu dicti capituli.

Buper? alio avisamento, quod ipsi episcopi titulares non habeant abba- cias prioratus et parrochiales ecclesias in commendis etc., votis scrutatis placuit avisamentum quoad futura, ita tamen quod dominis episcopis titularibus jam promotis fiat honesta provisio, prout sacro concilio et domino nostro pape videbitur.

Super aliis avisamentis non fuit deliberatum.

a) am Rande Galteri recepit et nichil solvit; dixit tamen velle solvere. ») am

Rande solvit. ©) am Rande de episcopis titularibus. 3) am Rande de commendis per titulares non tenendis.

* Vgl. S. 9 Anm. 1. ? Seit 15. Juli. Vgl. S. 206 Z. 23. 3 Vgl. 6. 249 7. 28 [.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile