359
359
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Juli 9. 203
easdem 9 domini Guisbertus electus Segobricensis, Rodulphus de Riders-
chein auditor camere, Guillermus Hugonis archidiaconus Metensis, Jo-
hannes de Bachenstei» archidiaconus Zagrabiensis et Stephanus de Novaria.
Ila de pace addit dominum abbatem Conchensem. Qui domini deputati
simul convenientes capitula ipsa conceperunt. Que sacris deputacionibus
fuerunt porrecta incipiencia ,Quia summo studio etc.“ Hee capitula in-
seruntur modicum ante in actis diei jovis VII. mensis julii anni presen-
tis. Super quibus capitulis ipse deputaciones deliberaruut et concordant
omnes ipse deputaciones in eisdem capitulis preter ultimum, quod incipit
»Optaret dominus noster*. Sacra deputacio fidei addit, quod decreta
„Ut sacri“? et , Ambiciosorum^? et alia decreta hujus sacri concilii locum
habeant in collacionibus beneficiorum per dictum dominium nostrum vel
ejus auctoritate faciendis quoad incorporatos et incorporandos huie sacro
concilio et eorum respectu. Illa de communibus addit*, quod dictus do-
minus noster papa quascunque. dignitates patriarchales archiepiscopales
episcopales et quascunque alias confirmandi et disponendi habeat facul-
tatem salvis decretis ipsius concilii. Item eadem deputacio super „capi-
tulo incipiente ,Item si contingeret aliquem contendencium etc.“ addit”,
quod tollantur verba hec videlicet ,vel ad sacras deputaciones etc.", et
post verba „ad consistorium tenendum per dominum nostrum" ponantur
hec verba videlicet ,vel alium seu alios nomiue ipsius deputatos? seu
deputandos, itaque quod si alique parcium voluerint impetrare commis-
siones relevantes super beneficio etc. in illis partibus, in quibus non erit
obediencia domini nostri pape, quod ipsi sic deputati nomine sacri con-
cilii expediant; ubi autem fuerit obediencia ipsius dormini nostri pape,
nomine ipsius expediant^. Illa de reformatorio addit, quod prefati quin- -
que deputati habeant revidere ipsa capitula et reaptare, substancia non
mutata. Illa de pace nichil addit.
Aliud concordatum.
Item concordant tres sacre deputaciones, quod infrascripti nominati
per easdem deputaciones presententur dicto domino nostro pape; ex quibus
sibi assumat referendarios, quos voluerit. Et fuerunt nominati per depu-
tacionem pro communibus pro nacione Italica domini Vercellensis ef?
Montis Regalis episcopi, pro Gallicana Ambroniaci et Habundancie ab-
a) Vorl. endem. b) am Rande attende modum Galteri super addicionibus.
*) Vorl. deputatum. 3) sic. *) fehlt in. der Vorlage. -
! Vgl. 8. 196 Z. 29 ff. ? Vgl. S. 88. Amm. 2. 3 Es ist das in der
8. Session am 18. Dezember 1432 veróffentlichte „Decretum pro incorporatis, quod
eorum beneficia conferri non possunt per papam vel aliwm® (Mansi 29, 46;
Mon, cone, 2, 290-291). * Vgl. S. 195 Z. 52 ff. 5 Vgl. S. 196 2. 5 ff.
10
20
25
30
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile