EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Juni 20. 185

congregacione non fuerunt conelusa. In qua eciam congregacione au- ditor camere teneatur jurare, prout in advisamento jurisdicionis concluso continetur. Jacobus. Reliquum advisamentum.

Quodque? quia asseritur a nonnullis, quod articulus sive capitulum primum faciens mencionem de jurisdicione inter alia capitula compacta- torum! de victualibus et domibus inter sacrum concilium dominum nostrum papam et dominos de hac inclita civitate Basiliensi modo et forma, quibus prius stabat, fuit nuper eisdem dominis de civitate per aliquos auctentica forma traditum ad obviandum scandalis et oblocucio- nibus, que inde sequi possent sacro concilio, videtur prefatis dominis duodecim, quod de singulis deputacionibus eligi debeant aliqui notabiles viri ad ipsos dominos de civitate mittendi ad intimandum eisdem immu- tacionem dieti primi articuli et dicendum causas et raciones, propter quas fuerit immutatus et in alia forma in generali congregacione con- clusus, et ad petendum et requirendum, quod ab aliis articulis compacta- torum omnino tollatur et removeatur et quod de cetero fides eidem non adhibeatur et ad majorem cautelam cassari mandetur ubiibique? et cas- setur ac annulletur.

Jacobus.

Lectis? hujusmodi avisamentis prescriptis et votis desuper scrutatis rejecte fuerunt quinque addiciones suprascripte hujusmodi.

Super avisamento prescripto?, quod incipit ,Item quia propter ad- ventum sanctissimi etc.^ de adjungendis domino auditori eto. placuit hujus-

10

20

25

modi avisamentum. Et pro haec deputacione deputatus fuit reverendus -

pater dominus episcopus Vicensis et dominus Augustinus de Insula.

Super alio avisamento* incipierite Quodque quia asseritur etc.4^ de mittendo ad consulatum ete. placuit hujusmodi avisamentum, in quantum concernit sacrum concilium. Et pro ipsa sacra deputacione deputati fuerunt domini abbas Ambroniaci et procurator Prutenorüm.

Preterea introducta materia taxacionis bullarum etc. placuit, quod dentur deputati, qui habeant litteras sacri concilii taxare, cum plena potestate reducendi ad taxam moderatam, ita quod nulla bulla taxetur ultra sexaginta solidos Dasilienses, nisi tamen propter multiplicitatem scripture aliud eisdem videretur faciendum. Et deputati fuerunt ad hoc

^) sic. b) die Lesart ist zweifelhaft; die Vorlage hat vibique mit Uberstrich über dem ersten i.

' Vgi. S. 170 Anm. 2. ? Zum Folgenden vergleiche man auch Segovia a. a. O. 3, 476 Z. 34 ff. 3 Vgl. S. 184 Z. 30 ff. * Vgl. oben Z. 6 ff.

Concilium Basiliense VII. 21

30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile