EN | ES |

359

359


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

30

40

180 Juni (7.

ipsorum officiorum in hoc sacro concilio exercendum admittantur 9, simi- liter jurabunt in manibus dicti domini presidentis, quod nichil penitus contra ordinacionem hujusmodi attemptabunt, sed illam observabunt et tenebunt sine dolo et fraude; et amplius jurabunt dicti Romane curie

officiales, quod ad mandatum cujuscunque nullum penitus capient vel

incarcerabunt aut manus apponent in aliquem ex predictis nisi de speciali mandato ipsius auditoris vel ejus locumtenentis sibi in scriptis tradendo vel eciam de mandato ipsius sacri concilii, in ceteris omnibus quibus- cunque decretis sacri concilii in suo robore duraturis.

Et ad hoc dati sunt deputati: pro pace domini Cortonensis et elec- tus sancti Poncii; pro fide archidiaconi Metensis et Tridentinus, magister Franciscus de Fuce et dominus Antonius de Castillo; pro reformatorio Stephanus de Novaria, Marcus Bonifili, Petrus Salomonis et Thomas Rode; pro communibus Vicensis et Vercellensis episcopi, Johannes de Bachenstein et Nicolaus Aucupis.*

Quoquidem! concordato sic lecto surgentes in medium domini epi- scopus Vercellensis primo et successive Johannes de Bachenstein retulerunt, qualiter in deputacione pro communibus heo materia fuit introducta et deliberata et qualiter per impressionem et nimiam stimulacionem domi- nus presidens requisitus sub pena perjurii et heresis in hac materia com- pulsus fuit concludere a majori parte votorum, licet plures ex dominis et suppositis dicte deputacionis, antequam concluderetur, vota sua sus- penderunt et a loco dicte deputacionis recesserunt. Et ideo dicebat? talem conclusionem in dicta deputacione factam nullam, ex eo eciam quod facta erat contra ordinaciones et libertates sacri concilii, protestando de in- valitudine ejusdem. Preterea dixit, quod in? coneordato prescripto lecto fit mencio, quod domini deputati super eodem heri convenerunt et dictam materiam concordarunt. Unde dixit, quod deputati ex parte deputacionis pro communibus minime fuerunt vocati nec interfuerunt; et dato quod interfuissent, tamen ipsi nec alii deputati nullam habebant potestatem aliquid concludendi, nisi eorum potestas eis data fuisset conclusa in con- gregacione generali, quod nondum factum erat. Ideirco rogavit et requi- sivit dominum presidentem generalem sacri concilii ibidem presentem, quatenus vellet dare libertatem et dilacionem -dicte deputacioni pro com- munibus, ut in hac materia debito modo posset deliberari in eadem de-

2) Vorl. wiederholt admittantur. *) auch hier ist vom Hüglin am Rande bemerkt: valet clausula supra interliniata, quia à casu sunt facte interliniciones. Jacobus. e) sic. a) im der Vorlage folgt dicto.

1 Zum Folgenden vergleiche man auch Segovia lib. 16 cap. 22 (Mon. conc. 3, 475 Z 31 ff.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile