356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
166 Juni 6.
cendere, et quod patres huius sacri concilii residuum sibi inbursare volunt;
ut” igitur huiusmodi oblocucio cesset crescatque populi devocio et vide-
atur patrum huius sacri concilii recta intencio: dignentur sacre depu-
taciones deliberare, quod si aliquid superfuerit, residuum huiusmodi ad
liberacionem seu recuperacionem Terre Sancte, ad defensionem fidei catho-
lice et? perfidorum hereticorum et aliorum infidelium oppugnacionem
vel ad aliam 9 expedicionem in profectum religionis christiane, secundum
quod tune sacrum concilium iudicabit, ex circumstanciis rerum sub penis
in decreto indulgenciarum latis, et non in alios usus converti debeat;
quodque residuum ipsum apud probos, eciam ecclesiasticos, fide et facul-
tatibus ydoneos; per sacrum concilium deputandos, sub fida custodia con-
se ,etur exponendum ad mandatum sacri concilii pro premissis loco et
tempore opportunis exequendis": — placuit avisamentum in forma.
Super primo avisamento dominorum xij de expediendis instructionibus
dandis dominis ituris ad dominum nostrum papam placet iuxta alias de-
liberata.
Super secundo avisamento de surrogando aliquo prelato loco domini
Vexionensis etc. placuit, quod domini, qui alias elegerunt, eligere ha-
beant etc.
Super iij? avisamento de exhortandis dominis xij, quod conveniant
ete., placuit.
Super supplicacione domini electi S. Poncii, petentis loco domini
Lubicensis aliquem surrogari etc., placuit quod surrogetur et surrogatus
est dominus abbas de Chereto usque. ad regressum.
Super littera concessa per reverendissimum , dominum cardinalem
S. Crucis Mendicantibus eto. et appellacione magistri Johannis Leodegarii
etc. placuit deliberacio sacre deputacionis pacis, quodque littera reveren-
dissimi domini cardinalis S. Crucis et eius effectus ac eciam appellacio
Johannis Leodegarii exnunc suspendantur, donec per sacrum concilium
fuerit aliter ordinatum; quodque dentur deputati ad avisandum tam super
principali quam de modo concordie, necnon ad videndum supplicacionem
dominorum Mendicancium et formam appellacionis de novo datam per
dictum Johannem Leodegarii, et referendum. Et ad hoc deputati fuerunt
dominus abbas Conchensis presidens dicte deputacionis, magister Johannes
Lamelin et Matheus Mainage. Et quod fiat bona inquisicio contra illos,
qui primam formam dicte appellacionis vendi fecerunt et publicaverunt.
Item fiat in huiusmodi materia provisio per modum reformacionis.
Super supplicacione fratris Petri Wichman* inquisitoris fidei, petentis
committi duobus iudicibus, alio absente, quod in causa concernente fidem
^) aus ne P. 5) ut P. *) alium P. 3) Wilhman P.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile