Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1
Mai 25. 151
X
Ruffinum de Benenatis® Vercellensis in notarium et Anthonium de Vito b)
Alexandrine diocesis in cursorem per sacrum concilium eligi deputari et _
confirmari, prout in ipsa supplicacione continetur: concordant tres depu-
taciones, quod admittatur supplicacio in forma ut petitur. Illa de pace
addit, quod notarius exerceat officium suum, ao si in publica sessione:
publicatus fuerit, nichilominus tamen in prima sessione publicetur. Quarta
vero de fide deliberavit, quod dominus legatus videat et examinet per-
sonas superius nominatas, et si videantur sibi esse sufficientes et ydonee
ad dicta officia habenda, admittat supplicacionem. Quo vero ad fratrem
Bernardum ipsa deputacio admisit supplicacionem ut petitur.
Super supplicacione fratris Guillermi Jouislemi9 ordinis S. Francisci
in facto indulgenciarum mittendi, petentis committi dominis cardinalibus,
videlicet legato et Arelatensi, ut ipsi habeant potestatem faciendi circa
relaxacionem suspensionis ipsius a predicacione, secundum quod ipsis vide-
bitur etc.: concordant tres deputaciones, quod reverendissimi patres domini
legatus et Arelatensis cardinales provideant supplicanti, prout eis vide-
bitur. Illa vero de fide addit dominum cardinalem S. Petri, Illa de com-
munibus addit: dempta provincia Treuerensi. Quarta vero de reformatorio
huiusmodi supplicacionem refutavit. ;
Super supplicacione illustris principis domini Johannis marchionis
Brandeburgensis, petentis ut nobilem puellam Elizabeth natam eius possit
tradere nuptui domino Joachim duci Stetinensi, tercio vel iij? consan-
guinitatis gradu non obstante: concordant omnes deputaciones, quod com-
mittatur reverendissimo domino cardinali legato, qui cum supplicantibus
dispenset, prout sibi videbitur. Illa vero de communibus dicit ut petitur,
et quod contribuant? pro facto Grecorum etc.
Super supplicacione quorundam diaconorum per quendam episcopum
in presbiteros ordinatorum, qui aliqua verba necessaria forsitan ex obli-
vione aut incorrectura libri obmisit, petencium ut reverendissimus domi-
nus legatus possit committere uni alteri episcopo, qui auctoritate sacri
concili premissam negligenciam supplere ac alias ipsis ordinatis ad ple-
num providere [possit| absque aliorum ordinum suscepcione et propter
scandalum vitandum eciam extra quatuor tempora in aliquo loco privato
etc.: concordant tres deputaciones, quod reverendissimus dominus legatus
possit committere uni episcopo, qui auctoritate sacri concilii provideat
supplicantibus, prout sibi videbitur. Quarta vero de fide committit domino
legato, qui committat et faciat, prout de iure sibi videbitur faciendum.
Super supplicacione Georgii Rein scolaris? Constanoiensis diocesis
de soluta et coniugato geniti, petentis secum dispensari, ut promoveri
^) Bonantis p. b) Vico p. e) Jouisleini p. : 1) contribuat P.
9) scolare P,
1»
10
15
20
25
30
35
40