Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
20
25
30
40
142 Mai 18. 21.
et statum universalis ecclesie, secundo excellentissimi domini sui et eciam
proprium honorem; nec intendebat falsa asserere aut vera negare, eciam
metu mortis etc.
Placuit quod coram dominis cardinalibus et aliis maioribus prelatis
et aliis per dominum cardinalem legatum vocandis huiusmodi declara-
cionem dictus dominus archidiaconus facere habeat etc.
Lecta fuit cedula in favorem Georgii Sturinch Constanciensis diocesis.
Lecta fuit cedula concernens prebendam Hildesemensem contra
nepotem domini Lubicensis, occasione cuius dominus cardinalis Arelatensis
se excusavit, quia persona sua tangebatur.
Materia causarum prophanarum remittendarum per dominum car-
dinalem legatum remissa est ad sacras deputaciones maturius deliberanda.
Reverendissimus dominus legatus super concordatis conclusit, ut
moris est.
Pj Die lune XXI* maii in sacra deputacione pro communibus pro
pulsatoribus? campane ad congregandum sacras deputaciones etc. placuit,
quod quelibet nacio habeat dare .j. florenum pro pulsatoribus? huiusmodi.
Super primo avisamento dominorum xij de mittendis pro indulgenciis
publicandis, quod ipsi et sui veri familiares gaudeant privilegiis et liber-
tatibus incorporatorum etc., placuit avisamentum. |
Super secundo avisamento, guod citaciones sive privaciones contra
nuncios portantes huiusmodi indulgencias, eciam auctoritate papali, eto.,
sint nulle etc., placuit.
Super iij? avisamento de recoligendis gestis concilii etc. placuit
avisamentum; et ad hoc fuit deputatus dominus episcopus Lausanensis,
qui provideat; et fiant duo volumina.
Super iiijt° de notariis concilii non recedentibus a concilio sine
licencia etc. placuit avisamentum.
Super v? de eisdem notariis, quod si contingat eos recedere, dimit-
tant acta concilii etc., placuit eto.
Super vj? avisamento, quod mandetur singulis notariis sub pena
privacionis officii et beneficiorum, quod super protestacionibus et appella-
cionibus sacrum concilium concernentibus sine consensu domini legati eto.
non conficiant instrumenta eto., placuit quod fiet prohibicio, et non alias,
in generali congregacione.
Super vij? avisamento idem concernente placuit.
Super primo avisamento reverendissimi domini cardinalis legati de
causis mere prophanis remittendis placuit, quod reverendissimi domini
cardinales legatus? et Arelatensis, vocatis: secum de quibus [sibi] vide-
8) pulsabws P. 5) pulsatob*" P. *) legatis P.