EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

30

40

138 Mai 18.

ignoranter, carnali copula et prole subsecutis, non obstante quod Johanna quondam dicti M[ichaelis] prima uxor quandam filiam; quam prefata Sibilla a primo eius viro suscepit, in sacro baptismali fonte tenuit et palpavit: concordant tres deputaciones, quod presens supplicacio committatur reve- rendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus, prout sibi videbitur. Quarta de pace requisita non de- liberavit.

P p] Concordant omnes deputaciones, quod reverendissimus dominus archiepiscopus Turonensis gaudeat eisdem privilegiis, quibus gaudent pre- sentes in concilio, et quod super hoc conficiantur littere sub bulla sacri concilii.

p] Super supplicacione Anthonii et Angeline de Lampugnano nobi- lium de Mediolano, petencium secum dispensari super matrimonio con- tracto ignoranter per verba legitime de presenti in quarto gradu con- sanguinitatis, concordant omnes deputaciones, quod presens supplicacio committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus, prout sibi videbitur.

Pp] Super supplicacione Judoci® Quindwel canonici. Sambiensis, qui est iturus pro concilio ad Pruciam, petentis omnes causas sibi et dicte Sambiensi ecclesie movendasP per quoscunque usque ad regressum suum suspendi, ac quod gaudeat eisdem privilegiis, quibus in concilio presentes gaudent: concordant? omnes deputaciones, quod admittatur sup- plicacio ut petitur.

Super supplicacione Johannis de Elkarhusen scolaris Maguntine dio- cesis, petentis ut non obstante, quod casuali ignis, cremacione in dextra manu, solo police salvo et duobus artieulis medii? digiti superstitibus, reliquis fere omnibus articulis aliorum digitorum manus eiusdem orbatus existit, secum per sacrum concilium fuerit dispensatum, ut stando in re- gulari observancia possit ad subdiaconatus ordinem promoveri, huiusmodi dispensacio ad presbiteratus eciam ordinem extendi ete.: concordant tres deputaciones, quod admittatur presens supplicacio ut petitur. Quarta de communibus requisita non-deliberavit.

p] Super icacione Segeri de Kessel layci et Ide Passe mulieris Leodiensis diocesis, petencium secum dispensari super matrimonio contra- hendo, non *) obstante quod fornicario actu se commiscuerint prole secuta et idem Segerus aliam uxorem habuit dicte Yde tercio consanguinitatis e^niunctam: concordant omnes deputaciones, quod presens supplicacio committatur reverendissimo domino legato, qui auctoritate sacri concilii dispenset cum supplicantibus, prout sibi videbitur.

+) Jodoi р. b) et domino Sambiensi movendas p, domino aus dicte korrigiert. *) in concilio ete. concordant p. d) medii wiederholt P. ©) quod p.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile