356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
30
35
40
106 April 12.
forma indulgenciarum concludi, et die sabbati in sessione publica decre-
tari debet, vellet.interesse et concurrere in hae materia indulgenciarum,:
prout ipse et dominus Paduanus eius collega polliciti sunt. Quiquidem
dominus Tarentinus respondit, quod dominus Paduanus eius collega et
ipse eredunt satisfecisse eius pollicitacioni, postquam domini cardinales
legati venerant, et esse in hoc absolutos etc. De quibus etc. presenti-
bus quibus supra eto.
Lecta cedula responsionis concepta per dominum patriarcham Anthio-
cenum et scrutatis votis, placuit quod exhortentur domini cardinales legati
primo caritative nomine dominorum deputatorum, ut velint interesse
sessioni, narrando quod sacrum concilium super contentis in cedula inten-
di^ mature deliberare et demum respondere, adeo quod merito contentari
debebunt. Item quod requisicio fiat verbo iuxta tenorem cedule domini
patriarche, addendo quod hec materia concernit fidem, fiatque mencio de
scismate inveterato, et quod materia huiusmodi habuit magnum tractum,9
et quod duravit per spacium xviij mensium. Si vero noluerint acceptare
huiusmodi primam exhortacionem, requirantur iuxta conclusionem generalis
congregacionis.
Eadem die reverendissimi domini legatus et Arelatensis cardinalis
et domini deputati sacri concilii adierunt pro parte sacri concilii dominos
S. Crucis et S. Petri legatos et dominos presidentes in domo domini
S. Crucis. Dominus cardinalis legatus narravit, qualiter domini et patres
de sacro concilio cum magno desiderio expectarunt adventum eorum,
sperantes quod aliquid boni afferrent in materia Grecorum. Dixit de
recepcione cedule, eciam de pecuniis, sine quibus reductio Grecorum non
potest fieri. Super vero materia indulgenciarum, de quibus in ultimo articulo
cedule fit mencio, qualiter sanctissimus dominus noster offert se daturum
indulgencias, more suorum predecessorum, sacro approbante concilio, per
hoc non satisfacit desiderio patrum de concilio. Sperant domini et patres
de concilio, quod ampliorem facultatem aperient. Dixit quod sepe eccle-
sia universalis dedit plenarias indulgencias. Item quod indifferenter do-
minus noster-papa consuevit dare et dat cotidie indulgencias personis
particularibus. Modus dandi indulgencias videtur conveniens non solum
pro reduetione Grecorum, ymo pro salute quamplurimarum animarum.
Videantur enim octo sacra generalia concilia et reperietur, quod omnia
acta in eisdem papa absente fuerunt facta sub nomine sacri concilii. Si
vero summus pontifex sit presens, loquitur papa cum clausula ,sacro
approbante concilio.* Dixit quod in concilio Senensi fuit actum de ex-
tirpacione hereticorum, et ob hoc fuerunt date indulgencie plenarie. Et
^) folgt gestrichen tatum P.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile