EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

15

2b

30

35

40

294 Oktober 5.

forma si neutri etc. conferat et assignet etc.: concordant tres depu- taciones, guod presens supplicacio admittatur in forma ut petitur. iiijta' de communibus requisita non deliberavit.

Super supplicacione prioris Lustriaci, petentis quod cum pro non- nullis commodis et utilitate suis et dicti prioratus concernentibus9 ab hoc sacro concilio se absentare proponat et dispositus existat, animo tamen redeundi ad illud, sibi concedi, ut in eius absencia omnibus et singulis indultis privilegiis graciis et honoribus, quibus ceteri incorporati presentes gaudent, uti et gaudere possit et valeat, ac si in illo perso- naliter interesset et resideret etc.: concordant tres deputaciones, quod presens supplicacio admittatur in forma ut petitur. iiijta de pace admittit eandem usque ad duos menses à die recessus.

Super supplicacione Johannis Dureti et Stephani Guigonardi, peten- cium certam causam inter eos coram domino Jacobo Clant super capellania fundata in ecclesia parrochiali Pontis Vallium Lugdunensis diocesis advocari et de eorum consensu domino? Lugdunensi committi eto.: concordant quatuor deputaciones, quod presens supplicacio admittatur in forma ut petitur.

Concordant omnes deputaciones, quod deputati in causa S. Anthonii pro relacione fienda tociens quociens eis placuerit possint indicere generalem congregacionem semel aut pluries usque ad complementum.

Super supplicacione Marineti Curteti cursoris? petentis domino Matheo Nithard, eoram quo pendet causa inter ipsum et quosdam: Johannetam et Amedeum Bertrandi de et super certis domibus et earum occasione etc. committi et mandari etc., quatenus constito sibi summarie ipsum Marinetum iudieato et maiori parti expensarum paruisse, eundem absolvat a sentenciis, cum potestate in causa procedendi citandi etc. et inhibendi: concordant tres deputaciones, quod supplicans parito iudicato super possessorio, in quo iam succubuit, et prestita caucione iuratoria, quod parebit cum pervenerit ad pinguiorem fortunam quo ad expensas, absolvatur a censuris et committatur ut petitur. Illa de reformatorio dixit, quod supplicans absolvatur a sentencia parito iudicato et commit- tatur huiusmodi causa domino Matheo Nithart.

Super supplicacione domini Albinganensis, petentis per sacrum con- cilium confirmari certa concordata super quodam molendino inter ipsum et priorem ас fratres conventus S. Petri ordinis Cartusiensis, per capitulum ecclesie Albinganensis 9? approbata: concordant omnes deputaciones, quod admittatur supplicacio in forma ut petitur.

*) concernen Pp. b) ad illud fehlt P. *) fehlt p. 1) fehlt P. °) Abbinganensis p.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile