356
356
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Oktober 5. 293
Quarta vero, videlicet de communibus, dat eisdem dominis facultatem
committendi dicto domino archidiacono audiendi et decidendi.
Super supplicacione Johannis Gaufridi clerici Nouiomensis litterarum
sacri concilii scriptoris, petentis quod cum de mandato domini cardinalis®
Arelatensis se absentaverit a sacro® concilio pro negociis sacri concilii,
quia non obtinuit licenciam a domino Albinganensi taxatore. litterarum
sacri concilii iuxta constituciones concilii etc., per scriptores sacri con-
cilii ipso reverso fuit impeditus, quominus possit et potuit suum exercere
officium etc., committi domino Arelatensi et Albinganensi, ut si eis de
licencia et regressu huiusmodi et aliis premissis constiterit, ipsum suppli-
cantem ad continuacionem et exercicium sui officii restituant et admittant
ac aliis scriptoribus predictis super impedimentis per eos dicto suppli-
canti prestitis sub penis, de quibus eis videbitur, silencium perpetuum
imponant?, statutis et ordinacionibus dieti sacri concilii, si que contraria
sint, non obstantibus quibuscunque: concordant omnes supplicaciones,
quod presens supplicacio admittatur, prout admissa fuit, in forma ut petitur.
Concordant tres deputaciones, quia dominus noster papa Eugenius
ad importunam instanciam nonnullorum certas uniones et incorporaciones
nuper fecit nonnullorum beneficiorum ecclesiasticorum seu monasteriorum
ac eciam membrorum suorum et hoc contra et in preiudicium nonnullo-
rum huic sacro concilio incorporatorum, ipsis minime vocatis, quod tales
uniones et incorporaciones contra dictos incorporatos et in preiudicium
ipsorum nuper facte ac imposterum fiende sine consensu et scitu eorum,
quorum interest, irritentur segregentur annullentur et in pristinum sía-
tum reducantur; quodque quecunque littere etc. concesse et concedende
unacum indesecutis et quecunque censure et pene in se continentes
decernantur irrite et invalide et nullius roboris vel momenti; quodque
nemo ad illas observandas artari debeat; mandando auctoritate huius
sacri concilii sub penis formidabilibus omnibus et singulis, in quorum
favorem uniones huiusmodi forte facte sunt vel fiunt, quatenus ipsis uti
vel gaudere minime presumant; cum nonobstanciis et clausulis oppor-
tunis. iiijt vero de communibus committit reverendissimis dominis legato
S. Petri Arelatensi cardinalibus, qui auctoritate sacri concilii provideant,
prout eis videbitur.
Super supplicacione Johannis Brunonis, petentis committi domino
Matheo Nithard, ut si sibi? constiterit, sibi aut Johanni de Rurskircen 9
et Johanni Kutger? Coloniensis diocesis seu neutri eorum ius competere
in capellania fundata ad altare beate Marie situm in parrochiali ecclesia
S. Remigii opidi Bunnensis? dicte diocesis, eidem Johanni Brunonis in
A) fehlt p. b) imponent p, imponentes P. e) si p. 4) Ruskyrcen 7.
*) Kutgier p. f) Brunen p, Briun P.
o
15
20
25
30
35
40
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile