EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

30

238 ; August 6. 7.

coram domino M[atheo] Nithardi et committi dominis episcopo Lausanensi et abbati Virziliacensi etc., placuit ut petitur iuxta deliberacionem fidei et pacis etc.

Super reformacione ordinis S. Benedicti lectis avisamentis deputato- rum placuit, quod reverendissimus dominus archiepiscopus Lugdunensis conveniat cum deputatis sacrarum deputacionum circa huiusmodi reforma- cionem, videat ea que conceperunt ipsi deputati et provideat prout sibi videbitur; et detur copia habere volentibus.

Super supplicacione generalis ordinis S. Benedicti monachorum Sil- vestrium de Montefano, petentis committi domino Albinganensi iudici cause, ut si summarie repererit contenta in supplicacione veritate fulciri, procedat ad ulteriora in causa perinde in omnibus et per omnia, ac si per citacionem legitimam in causa huiusmodi decretam et in eorum propriam personam executam devoluta extitisset etc.: placuit et admissa fuit ut petitur, salvo quod iudex decernat ad cauthelam citacionem per audien- ciam contradictarum et per edictum in valvis ecclesie Basiliensis et Pre- dicatorum cum termino competenti, que citacio intimetur procuratori or- dinis Predicatorum, si sit in Basilea, iuxta deliberacionem pacis.

Super primo avisamento reverendissimi domini cardinalis legati de clavigeris eligendis continuandis etc. placuit, quod eligantur de singulis nacionibus viri experti et rigidi, qui continuentur usque ad beneplacitum concilii et eligantur per naciones.

Super secundo avisamento de bullis taxandis secundum laborem scriptorum et de provisione facienda electoribus per alium modum etc. placuit avisamentum, et quod provideatur alio modo iuxta ordinacionem dominorum deputatorum.

Super avisamentis dominorum xij continentibus vj articulos super ma- teria indulgenciarum pro facto Grecorum etc. non placuerunt ipsa avisa- menta etc.

Quo ad formam concernentem dispensaciones compositam per domi- nos xij placuit, quod detur copia habere volentibus et deinde deliberetur.

Super responsione faeienda litteris oppidanorum de Berna et de Friburgho placuit, quod committatur huiusmodi responsio reverendissimo domino cardinali legato.

Die martis VII^ augusti in sacra deputacione pro communibus super avisamento reverendissimi domini cardinalis legati, quod cessent deputaciones usque ad festum Assumpcionis, ut medio tempore domini deputati super reformacione maturius possint vacare super eadem refor- macione etc., placuit avisamentum, quodque perinde valeat, ac si in ge- nerali congregacione foret conclusum.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile