Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
10
15
20
25
80
218 Juli 23—26.
Super supplicacione Bartoldi Goldel acoliti Ratisponensis, petentis
super macula oculi sinistri dispensari, quod possit promoveri et benefi-'
cium obtinere etc., placuit quod committatur reverendissimo domino
cardinali legato, qui dispenset cum supplicante, prout sibi videbitur.
Die martis XXIIII** iulii non fuerunt deputaciones propter dispu-
taciones in materia Concepcionis.
Die mercurii, que fuit dies beati Jacobi apostoli, fuit missa solem-
nis celebrata per dominum Conchensem; et finita missa fuerunt leote
littere dominorum ambassiatorum existencium in Bohemia de reductione
firali Bohemorum !.
Die iovis XXVI^ iulii, presentata supplicacione pro parte domini
abbatis S. Anthonii per magistrum Johannem Roden procuratorem, assi-
stente sibi domino N[icolao] Pontano canonico Aniciensi, ipsa lecta, de
huiusmodi lectura et requesta deliberandi peciit instrumentum, presentibus
Johanne Pulcripatris, F[ranciséo] de Bossis et G[uidone] de Versellis.
Super supplicacione domini Jacobi Datigni, petentis in eius absencia
uti et gaudere privilegiis et libertatibus incorporatorum etc., placuit ut
petitur.
Placuit sacre deputacioni pro communibus, quod sacrum concilium
non intromittat se de causis Bohemorum et marchionatu[s] Morauie,
sed remittantur ad dominum cardinalem legatum, qui provideat, prout
sibi videbitur; quodque per sacrum concilium scribantur littere sanctissimo
domino nostro pape, quod in hoc sacro concilio velit se conformare.
Super supplicacione prioris et conventus prioratus Vallis S. Marie
ordinis Cartusiensis diocesis Diensis, petencium confirmari et innovari
privilegia etc. placuit quod committatur reverendissimo domino Lug-
dunensi, qui provideat, prout sibi videbitur.
Accesserunt ad sacram deputacionem domini ambassiatores inclite
nacionis Germanice, videlicet abbas de Scocia, vicarius Frinsingensis,
H[enrieus] Stoch, frater Andreas ordinis Prutenorum, prepositus Tridenti-
nus, prepositus Ratisponensis, scolastious Lubicensis e& dominus Jacobus
procurator domini Salzeburgensis, e& per organum domini vioarii Frinsin-
gensis requisiverunt legi in scriptis eius responsionem de provisione et
electione loci, ut in cedula? eto.
Dominus N[icolaus] de Capella alter ambassiatorum domini regis
Francie de lectura et oblacione huiusmodi responsionis peciit instru-
mentum.
! ef. М. C. 1, ?75 ff. ? s. 1, 422, irrtümlich vom 9. Juli datiert.