Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
18
Lectis litteris sanctitatis vestre novum in eis reperi genus pietatis, dum ad
eos visitandos me invitat vestra paternitas, pro guibus meum erat vestram
exorare clementiam. Unde verbis vestre dulcedinis excitans !) laborem vi-
ribus meis imparem subire proposueram,?) sed corporis infirmitas succres-
cens ab intentione?) me dolentem retraxit. Quia ergo corporali presentia
vultum sublimitatis vestre diu desideratum videre prohibeor, spirituali af-
fectu a vobis seiungi non potior. Cotidianis enim orationibus pro mea parvi-
tate personam vestram domino commendare non cessabo, quatinus eius
gratia inter mundi huius turbines sic prudentiam vestram dirigat, ut nec
fuscetur prosperis, nec deficiat in adversis. Caritas autem, qua pauperes
Christi*) clementer respicitis, et inter procellas presentis vite vos tuebitur
et ad portum quietis optate perducet. Conservet deus sanctitatem vestram
diu incolumem ad consolationem pauperum suorum.
10.
Pozvání Gezy, opata strahovského, na Steinfeld a nékterá navedení
stran záležitostí fádu.“)
Gezoni, dilecto domino ac patri, frater U. valere in domino spiritu ac
corpore. Ex guo litteras vestras accepi, magno desiderio proposueram contra
valitudinem corporis mei vestrum implere mandatum non solum vobis oc-
currendo, sed etiam usgue ad vos perveniendo, sed guaedam oculta negotia
interim nobis occurrerunt, gue sine magno dispendio ecclesie nostre relin-
quere non potui. Unde, quantum audeo, paternitatem vestram magno af-
fectu supplicando rogo, ut, guia Wirziburh nobis occurrere proposueratis,
religuum iter usgue ad nos perficiendo veniatis. De cetero dilectionem
vestram rogamus, ut fratri, gui in Boemia temere remansit, ex nostra parte
in virtute obedientie precipiatis, ut remota omni dilatione ad nos redire
festinet, si non vult anathemati subiacere. Rogamus etiam vos, ut domino
episcopo $) dicatis, quod ordo non patitur, quod fratres nostri alibi ma-
neant, nisi in abbatiis ordinis nostri aut in possessionibus ad abbatias perti-
nentibus." De cetero quidam Coloniensis, qui filiam suam ad vos duxit
me rogavit, ut vobis scriberem, quod pro ea V marcas dedit, quas, quia
secum ferre ausus non fuit, nobis eas servandas commisit, donec talis
nuntius vester ad nos veniat, per quem vobis eas tute mittere possimus.
Vale.
l; Správně: Excitatus.
*) V kodexu nesprávné: proponueram.
*) Chybí: hac.
*) Viz list 3., pozn. 5.
*) Roth I. c. Nr. 30 (str. 281.—282.).
*) Daniel I., biskup prażsk$. Viz následující list & 11.
?) Stanovy řádu prémonstrátského, dist. I. c. XXII. (Averbode, 1898) str. 74.